36
continua, et triangulus erit in figuris, de quibus principa-
liter agitur in ista arte. In angulis autem, quorum tres sunt
species tantum, recti scilicet et acuti et obtusi, quorum
rectus erit mensura sui et aliorum, quia minimus, quia
unus tantum, quia indivisibilis, quia et perfectus. Reliqui
autem tam acuti, quam obtusi, sunt infiniti. Ideo imper-
fecti, quia illud est magis perfectum, quod est magis unum
et indivisibile. Quod autem aliae duae species acutorum
et obliquorum sint infinitae, patet, quia inter quaelibet
duo puncta infinitas lineas ducere possumus. Quae lineae
si interceptae fuerint intra angulum rectum, erunt illi
omnes acuti et angulus rectus eos mensurabit, quia ad
illos se habebit ut multiplex vel ut particularis super par-
tiens, multiplex super particularis vel ut multiplex super-
partiens. Si vero lineae infinitae fuerint ductae inter duo
puncta addentia angulo recto, cadentes tamen super da-
tam rectam lineam [C1] et in eodem puncto, dico, quod
et hos angulus rectus mensurabit, non tamen erit multi-
plex, sed se habebit secundum omnes differentias propor-
tionum sub super particularium vel sub super partien-
tium, quia angulus obtusus semper continet totum an-
gulum rectum et aliquam vel aliquas eius partes. In aliis
etiam mensuris est posita mensura ab Euclide in locis
propriis: ut de ipsa capacitate ab xi. libro Elementorum
infra. In pondere etiam, quae est puta uncia, semiuncia,
dodrans, secundum quod unum accipimus pro mensura
vel pro mensurato. Est et sexta mensura praeclarior om-
nibus aliis, anima scilicet, quae est mensura omnium in-
telligibilium tam naturalium, quam divinorum, quam
mathematicalium. Ex quo patet, quod cum anima sit men-
sura, anima non intelligit, sed aggregatum ex anima et
materia, puta Socrates, quia anima est id, qua fit intellectio,
iuxta illud Philosophi primo De anima textu commento
lxv. Si quis dixerit animam intelligere est ac si diceret ani-
mam texere vel filare. Quare mensura, puta ulna, visio vel
5
15
20
30
10
25