30
Restat igitur sola demonstratio in genere causae formalis,
quia est scientia sexto [b3] Metaphysicae et cum omnis
scientia sit per demonstrationem a priori vel a posteriori.
Sed in ista non a posteriori, quia causae in ea sunt aeque
prius notae nobis et naturae, ergo a priori. Ita tamen,
quod conclusio priorum demonstrationum sit praemissa
sequentis demonstrationis. Quia omnia posteriora natura
demonstramus in istis per ea, quae sunt priora natura,
quia per causas adaequatas.
Capitulum secundum: de genere causae materialis
Subiectum vero huius artis, scilicet libri Elementorum
vel principiorum Euclidis, est quantitas. Quae accipitur
pro genere causae materialis, circa quam. Quae est duplex
(ut infra videbitur), quod praecognoscitur in scientia du-
plici praecognitione
38
: ideo neque demonstratur primo
Posteriorum. Sed quia titulus huius artis est liber Elemen-
torum vel principiorum, qui quidem ab omnibus exponi-
tur, quod ideo dicitur principiorum propterea, quia apud
priscos iste liber habebatur loco logicae, quae est princi-
pium in omni scientia. Quae quidem expositio est ex toto
falsa et ruinosa. Quia logica est de syllogismo fabricando,
hic vero nulla ars talis data est, de qua solius est logici.
Imo (quod fortius est) praesupponit logicam, quia semper
hic vel est processus diffinitivus vel demonstrativus; quod
utrumque docetur a Philosopho in Posterioribus analyti-
cis
39
. Quare istis omnibus convenit ignorare primas radices
huius artis, prima principia, fundamenta et totam inten-
tionem doctoris et magistri; et nil mirum, quia de raro
contingentibus est, ut quis sit peritus mathematicus et
bonus philosophus. Ideo aliter est dicendum. Est enim
unum de secretis huius artis, non intellectum ab aliquo
38
corr. ex prae cognitione
39
corr. ex analecticis
5
15
20
30
10
25
1...,6,7,8,9,10,11,12,13,14,15 17,18,19,20,21,22,23,24,25,26,...74