34
suratum respectu diversorum; quia dicit oppositum in
adiecto, quod idem respectu eiusdem sit mensura et men-
suratum, quia divisibile et indivisibile. Tamen prius natu-
ra est mensura quam mensuratum, quia prius perfectum
quam imperfectum. Omne enim imperfectum fluxit a
perfecto: Boethius in libro De unitate et uno et idem se-
cundo suae Arithmeticae, primo De anima textu commen-
to lxxxv. et non econtra; quia posterius non potest esse
causa prioris. Sed cum nulla magnitudo intelligi possit,
nisi prius cognoscamus mensuram – qua fit ipsa cognitio
– quae se habet ut forma, et mensuratum ut materia. Se-
quitur ergo [b4] quod Euclides primo agit de perfecto,
quam de imperfecto, quod convenit ordini doctrinae.
Quod autem primo agat de mensura patet inductive, quia
primo diffinit punctum, quod est mensura lineae. Secun-
do diffinit lineam, quae est mensura in sui ipsius et su-
perficiei. Tertio, in primo theoremate primo agit de trian-
gulo et non de quadrato vel pentagono, tamquam de
mensura et parente omnium figurarum, quia omnes figu-
rae ab ipso originem habent et omnes aliae ex ipso sunt
compositae et compositae in ipsum resolvuntur. Et sicut
dicit divus Boethius in primo suae Arithmeticae, quod
unitas est parens totius latitudinis numeri, in quem eadem
composita etiam resolvitur. Sic etiam est mensura ipsius.
Quinarius enim numerus nullo mensuratur, nisi unitate,
tamquam suo parente. Istam etiam rationem triangulus in
figuris sibi vendicavit, quia est parens et mensura omnium
figurarum rectilinearum
42
. Cum de non rectis lineis non
sit scientia praeterquam de circulo, cuius est tantum una
scientia, sicut et una diffinitio: quia figura, in qua lineae a
centro ad circumferentiam
43
ductae sunt aequales. Unde
sicut unitas est mensura in quantitate discreta, linea in
42
corr. ex recti linearum
43
corr. ex circunferetiam
5
15
20
30
10
25
1...,8,9,10,11,12,13,14,15,16,17 19,20,21,22,23,24,25,26,27,28,...74