26
SPECULUM astronomicum terminans
intellectum humanum in omni scientia
clarissimi artium et medicinae doctoris
Federici Chrysogoni Iadertini
Praefatio in librum Elementorum Euclidis
35
In primis Deo trino optimo maximoque gratias agamus,
sicut suae gloriae celsitudo expostulat. Qui talem mihi
gratiam concessit, ut amicis ex vobis, doctores celeberrimi
et scholares non minus studiosissimi quam acutissimi, pro
parte satisfacere valeam, qui me rogastis, ut nostrarum
speculationum in mathematicis vos participes esse velim.
Cum omne bonum inquantum bonum sit communicabile,
quamvis animo proposueram soli incumbere speculationi
mihique uni satisfacere, tamen precibus
36
vestris victus
hanc provinciam legendi libenti animo suscepi, in qua pro-
mitto vobis viam brevem et facilem (quamvis sint multa in
eis abdita et secreta). Omnia etiam superflua resecare et
necessaria ad perfectam cognitionem huius scientiae ad-
ducere. Ad quidditates rerum descendere et ad sermones
per se, qui sunt apti solvere omnes quaestiones contingen-
tes in hac scientia. Dico viam brevem, praeterquam in isto
principio, in quo convenit, ut sermo noster dilatetur circa
octo particulas universales reducibiles ad quatuor genera
causarum tactas ab Averroe in prooemio
37
De physico
auditu. Utiles tamen erunt et necessariae, quando bene
applicabuntur ad istam scientiam. Quibus bene declaratis
declaratae erunt causae [B3] omnes, principia et termini,
quibus innititur et fundatur ista scientia. Ideo sermo in
principio debet esse longus, in quo principia declarantur
5
15
20
10
25
35
corr. ex Euclydis
36
corr. ex praecibus
37
corr. ex prohemio
1...,4,5,6,7,8,9,10,11,12,13 15,16,17,18,19,20,21,22,23,24,...74