8
quamvis te inter sidera
9
post sera tempora collocabimus,
tamen interim praeconia tuarum disputationum lectionu-
mque in Gymnasio Patavino hincinde collecta; orationem
etiam cum tractatu universali in divinas mathematicas
(qui speculum astronomicum iure dici debet, terminans
totam potentiam intellectus humani in omni scientia, quia
compraehendit omnia humana atque divina) impressioni
per me mandata (ut posteris etiam haec innotescant) ad
te mitto. Reliquas vero tuas lectiones doctissimas lectas et
legendas (bono communi consulendo) tibi imprimendas
relinquo. Vale.
[A3] ORATIO clarissimi artium et medicinae doc-
toris Federici Chrysogoni Iadertini in Academia
Patavina publice habita
Dum quintum aetatis annum ducerem, una die utro-
que parente orbatus sum, concio ornatissima, nec amplius
censores habere volui, sed vi superum et intelligentia non
errante gubernatus primis elementis et grammaticae stu-
diis me dicavi usque quo duo Civalleli, duo avunculi mei,
duo philosophi acutissimi, duo oratores et poetae ornatis-
simi, duo huius almae universitatis moderatores insignes,
me ad studia Patavina excitavere. Quibus brevi defunctis,
legibus operam dare volui, in quibus habitis publice con-
clusionibus eisdem finem imposui. Et me divinis mathe-
maticis ex toto dicavi, amore quarum accensus, non solum
per totam Italiam, sed ferme per totam Europam peregre
profectus sum sub diversis militando ducibus dogmata
divi Platonis et Pythagorae secutus
10
. Cum autem me re-
flecterem supra me cognosceremque, quod scire nostrum
sine dialectica est velut in tenebris deambulare, in quibus
9
corr. ex sydera
10
corr. ex sequutus
5
15
20
30
10
25