22
et inviolabilis astrologia nuda est, quia nuda et una est
veritas et non indiget adminiculis vel aliqua fucatione
verborum, sed nuda et simplici narratione verorum. Qua-
propter eius sophismata impugnando ex falsis suppositis,
fabricata contra inviolabilem et sacram astrologiam, scrip-
ta mea foedare
30
nolo, cum ea primis etiam elementis
imbutus (stans pede in meo) quilibet solvere posset – vel
etiam negando consequens et [B2] omnes eius consequen-
tias; quia ex falso suppositis falsae sequuntur conclusio-
nes. Quamvis ea solvere quidam conati sunt et tamen
nihil duxerunt. Existimo enim non minorem fatuitatem
esse fatuas positiones impugnare, quam sunt ipse fatuae
positiones. Quare videtis, patres optimi, admiratas mathe-
maticas omnia in se eminenter continere: facultatem sci-
licet, sanitatem atque animam. Omnia certe suadent eas
tota mente amplexandas et tamen eis alia praeponitis.
Quibus si loquendi facultas daretur, nonne mortales om-
nes lacrimosa
31
voce sic compellaret: O crudeles homines,
vanis deliciis dediti, a propria perfectione vestra revocan-
tibus; in sola enim cognitione intellectiva Dei imagines
estis, scire tamen et intelligere non quaeritis non solum
secreta Dei et naturae, verum etiam nec manifesta in na-
tura. Quid enim manifestius est, quam solem atque lunam
singula luce horoscopalem partem modo occupare, modo
in Oceano se abscondere et tamen ortus et occasus est
nobis ignotus? Et in continua admiratione esse vultis,
quae est parens ignorantiae et imperfectionis humanae
32
.
Quid etiam manifestius est, quam praesentiam solis lucem
generare et eius absentiam tenebras producere; in certa
etiam distantia aliqua generare tantum, aliqua generare
atque vivificare et in certa appropinquatione aliqua infir-
mare tantum, aliqua infirmare atque corrumpere? Et ta-
5
15
20
30
10
25
30
corr. ex fedare
31
corr. ex lachrymosa
32
corr. ex humane
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10,11 13,14,15,16,17,18,19,20,21,22,...74