4
[A2] EPISTOLA
Marcus Antonius, Caroli Contarreni filius, philo-
sophiae et sacrae theologiae candidatus, Federico Chri-
sogono Iadertinorum nobilissimo, artium et medicinae
doctori acutissimo
1
, astrologorum principi, ordinarie in
alma Academia Patavina feliciter legenti, felicitatem.
Pater Atlas, quia astrorum motus optime calluit, ideo
caelum manibus amplecti dicitur. Quod a Ptolemaeo et
Alphonso, rege Hispanorum
2
et imperatore Romanorum,
compertum est satis trepidare. Forte quia, senio confectus,
robore corporis molem tantam sustinere non valet. Vel
forte, quia pater ipse physica cognitione non bene firma-
tus monitusque caelos a suo motu trepidationis firmare
non potest. Quare, Federice, philosophorum acutissime
3
et astrologorum princeps, ne post tantam caeli trepidatio-
nem ruinam minantis universum rueret, bene natura sibi
consuluit Te sidere
4
fulgentissimo a caelo misso. Te, dico,
omni robore praedito omniumque scientiarum humana-
rum divinarumque praesidio firmato munitoque, ut quae
labuntur firmares: nec opus est in tui doctrina, vel acumi-
ne
5
intellectus dubitare. Vidi enim te (quid dixi, vidi), vidit
tota Academia Patavina milies subtilissime de secretis et
arcanis
6
naturae publice disceptantem: de potentia Dei; de
eius inefabili modo intelligendi atque producendi; de fe-
licitate et perfectione nostra; de immortalitate animae, de
reliquis etiam peripateticis
7
(ac tua si essent) pertractan-
tem: ita tamen quod satis ambigitur doctus ne sis vel sis
ipsa doctrina. Sed quid etiam dicam de tuis divinis mathe-
1
corr. ex accutissimo
2
corr. ex Hyspanorum
3
corr. ex accutissime
4
corr. ex sydere
5
corr. ex accumine
6
corr. ex archanis
7
corr. ex perhipateticis
5
15
20
10
25
1,2 4,5,6,7,8,9,10,11,12,13,...74