10
siquid manu tenemus, quidnam illud sit, ignoramus. Scie-
bam enim mathematicas et eas nesciebam me scire. Solius
enim logici est non solum sciendi modum nobis praebere,
verum etiam defendere nos a malis in practicis et a falsis
in speculativis (Themistio referente). Quare iterum ad
fontem veritatis, ad parentem et alumnam omnium scien-
tiarum me contuli. Ubi dialecticis, physicis, metaphysicis,
medicinis necnon sacrae theologiae enixe operam navare
volui, solum ut altius secreta naturae et arcana
11
huius
scientiae mathematicae speculari valerem. Qua nihil divi-
nius, nihil praestantius divina bonitas humano generi
praestitit. Quia, praetermissa auctoritate Philosophi dicen-
tis [a3] tres tantum esse artifices scientificos: mathemati-
cum scilicet, physicum atque metaphysicum
12
, quorum
mathematicus obtinet primum gradum certitudinis; prae-
termissa etiam auctoritate divi Boethii affirmantis nullum
ad culmen sacrae philosophiae posse pervenire neglectis
mathematicis; praetermisa etiam auctoritate magni Com-
mentatoris Averrois negantis sine habitu mathematico
quempiam posse pervenire ad illam felicitatem speculati-
vam, quae secundum falsam opinionem peripateticorum
13
est ultima perfectio nostra, quia Deum non cognovere sub
propria ratione neque esse nostrum in patria beatificum
et aeternum, sed unica ratione volo esse contentus, excel-
lentes
14
scilicet mathematicas sua nobilitate omnes scien-
tias humanitus acquisitas excedere, quia per eas solas Deo
optimo maximo similes esse posumus, cum ipsi (Deo be-
nedicto) et praeterita et futura sint praesentia. At sola
mathematica inter omnes alias scientias humanitus acqui-
sitas praeterita et futura praesentia facit (quamvis imper-
fectiori modo). Etsi haec magis exacte et dearticulate in-
11
corr. ex archana
12
corr. ex methaphysicum
13
corr. ex perhipatheticorum
14
corr. ex excelentes
5
15
20
30
10
25