28
et termini, ut habitis his facile habeantur et ea, quae sunt
in scientia. Parvus enim error in principio magnus seque-
tur in fine (ut refert Averroes in commento quarto tertio
De anima de mente divi Platonis) et Philosophus in Textu
commenti xxxiii primo Caeli. Ignorata enim materia circa
quam (in artificialibus) ignoratur et via motus. Ignorato
etiam fine et utilitate ignoratur et terminus ad quem et
propter quem. Quibus quidem ignoratis tota intentio
nostra frustraretur. Exordium itaque sumemus ab his,
quae ad librum Elementorum Euclidis sunt necessaria, in
secundo vero tractatu, quae ad arithmeticam pertinent,
in tertio vero quae ad musicam speculativam divi Boethii
spectant. In quarto et ultimo, quae ad astrologiam specu-
lativam et iudicialem, in Quadripartitum et Almagestum
Ptolemaei, sunt utilia.
Capitulum primum tractatus primi:
de genere causae efficientis
Euclides igitur Megarensis est efficiens huius artis,
scilicet libri Elementorum; qui quidem in ista scientia
attigit ultimum gradum perfectionis possibilem per na-
turam: quia nihil excogitari potest, quin illud idem actu
vel virtute in dictis suis contineatur bene intellectis et
bene applicatis ad ipsas res. Efficiens vero rei subiectae
arti non datur in tota mathematica, ex quo neque datur
demonstratio in genere causae efficientis, sicut neque in
genere causae materialis. Quia cum in eis non sit aliquod
agens universale neque particulare, neque materia ex qua,
sicut datur in naturalibus, puta corpora caelestia et haec
individua materia prima et materia proxima, sequitur
etiam necessario, quod non sit demonstratio in genere
causae finalis; cum omne agens agat propter finem se-
cundo Physicorum. Sed ubi non est materia ex qua, non
est efficiens, quo circumscripto tollitur certe omnis finis.
5
15
20
30
10
25