40
diversitatem esse in mensuris. Hoc enim naturale est.
Philosophus enim x. Metaphysicae dicit, quod in omni
praedicamento est reperire metrum et mensuram, ad hoc,
quod de unoquoque scientia habeatur, ex quo patet no-
stram expositionem esse veram, tam ad intentionem ma-
thematicam, maxime ipsius Euclidis, cuius doctrinam
imitamur, quam etiam ad intentionem naturalem et me-
taphysicam, de quibus necesse est omnem artificem scien-
tificum primo cognitionem habere.
Capitulum tertium: de genere causae formalis
Ordo, divisio, proportio et via doctrinae reducuntur
ad genus causae formalis. Ordo autem huius libri est
semper procedere ab universalibus simplicibus non con-
tractis ad aliquam materiam, sed solum versari in materia
intelligibili. Quia in materia sensibili non datur linea sine
latitudine, qualis scientiae geometricae convenit, ut pa-
tet ex sua diffinitione, sicut neque datur corpus perfecte
sphaericum. Tamen sunt applicabilia ad omnem materiam
sensibilem et intelligibilem, quia se habent, ut formae et
rationes cognoscendi, quod nihil aliud est, quam ipsa
mensura. Divisio est in prohemium et tractatum; secunda
ibi triangulus aequilaterus. Tractatus autem in xv. libros
digestus est. De divisione cuius dicemus in primo theo-
remate. Proportio autem huius artis ad alias scientias [C2]
mathematicas se habet, velut radix: arithmeticam enim
45
continet in potentia, quia ad divisionem continui causatur
numerus. Posita enim aliqua magnitudine illa primo est
una, quae, si primo dividatur, excrescet primus numerus,
qui est binarius: si vero in tres partes, illico nascetur ter-
narius, si vero in quatuor, procreabitur quaternarius et sic
de alia latitudine numeri dicendum est. Continet etiam
musicam, quae nihil aliud est, quam numerus sonorus.
45
corr. ex eni
5
15
20
30
10
25