24
men ista divina speculatione privati estis. Sed quod magis
detestabile mente concipi potest, quam quod nos homun-
culi negligimus illa, quibus pauca in patria digniora omni
speculatione reperiantur. Videmus enim solem atque lu-
nam, instrumenta omnium operationum Dei benedicti
(respectu potentiae ordinatae), uniformi motu universum
gubernare. Et tamen ista felicitate speculativa privati estis.
Nec vos peripateticos
33
tanti criminis inanes esse video,
quia etiam posita per vos aeternitate mundi, nonne
34
sen-
sate videtis solem unum individuum, unum incorruptibi-
le, unum aeternum, unum aeterno tempore conservans
aeternas species? Solem dico, quem prisci deum esse cre-
debant, tantae [b2] est divinitatis atque virtutis, nec tamen
ista speculari curatis; sed tantum in his, quae in materia
sunt secundum esse et secundum diffinitionem immersi
estis. Quare, o vos omnes, elevate animas vestras. Quae-
rite perfectionem vestram. Sequimini divinas mathemati-
cas. Quae solae eminenter continent facultatem, sanita-
tem, animam et totam perfectionem humanam humanitus
acquisitam.
33
corr. ex peripatheticos
34
corr. ex non ne
5
15
20
10