6
maticis in quibus divina integritas maxime suam bonita-
tem et excellentiam humano generi communicavit, quum
nos (quantum potentiae ordinatae et fragilitati humanae
conveniebat) sibi similes fecerit, ut subtilissime in hac tua
doctissima oratione in principium studii Patavini doctis-
sime ostendisti? Quarum vere princeps vel magis parens
esse videris, in manu cuius destructio et constructio [a2]
ipsarum sita est, quia te dubitante omnes convenit dubi-
tare. Quae tu non solvis, non erunt soluta. Aliena video
tibi nullam facere difficultatem, sed tua quidem omnibus.
Hoc tuae publicae disputationes, lectiones, commenta-
ria
8
et additiones super Quadripartitum et Almagestum
Ptolemaei clare significant. Quare non hoc acumini tui
intellectus, sed cuidam divinitati potius ascribendum esse
puto: tot scilicet magna, imo omnia praeclara, in te uno
individuo esse clausa et contenta. Quae quidem non hu-
manitus, sed certe divinitus adeptus es. Haec enim sunt,
quae te gratum omnibus reddunt. Haec sunt causa, quare
te turba sophorum Patavina (utilitati propriae consulen-
do) in lectorem elegerit, ut tuarum speculationum eam
participem facias et ad felicitatem speculativam dirigas.
Tibi certe sunt omnes virtutes morales; tibi habitus practici
et speculativi; tibi mens sana in corpore sano cum bona
fortuna; tibi omnis felicitas politica atque speculativa; tibi
sermo gratus, amoenus et iocundus. Tu vel paucis omnes
ad te allicis. Tu quidem unicus in omni genere laudum
materiam praebes te extollendi et tamen numquam es
satis laudatus. Tu denique Chrisogonus es, quod Latine
sonat aureum genus, quia vere aureus es intus et extra. O
nos felices, quibus contigit in haec tempora incidisse, ta-
lemque ducem in doctrinis enucleandis modo habere, sub
vexillo cuius continget nos tramite recto et non obliquo
ad terminum felicitatis properare! Ex quo mi Federice:
8
corr. ex comentaria
5
15
20
30
10
25
1,2,3 5,6,7,8,9,10,11,12,13,14,...74