20
stellas, quarum quaelibet visu notabilis, maioris est virtu-
tis quatuor elementis? Quae se habent in pura potentia
activa et elementa in potentia passiva. Ergo astrologiam
quis [b1] sanae mentis negare potest? Sicut ille qui affir-
mat stellas non agere in haec inferiora neque gubernare
universum, negat etiam ex consequenti dictum Philosophi
primo Metheorum
27
, quod necesse est hunc mundum
inferiorem superioribus lationibus contiguum esse, ut
inde omnis virtus gubernetur, sed dicit stellas esse tantum
ad ornamentum universi. Quis enim sani capitis auderet
dicere (pace eius dixerim) tantam dementiam: sed forte,
ut patribus tantum contradiceret, ausus est, tam grave
scelus commitere; quod etiam si Aristoteles dixisset, inter
ignaros non solum sacrae astrologiae, verum etiam philo-
sophiae esset collocandus. Quia ex hoc uno utraque de-
struitur. Ex quo etiam uno talem etiam se ostendit, qualem
docti quam plurimi impium
28
semper iudicavere, quia in
multis (sine sale) alienis messibus falcem imposuit.
Quamvis a vulgari turba magnus philosophus iudicandus
sit, quia scripta sua ornatu verborum velavit et furata
habuit; cum tamen scientia non sit de nominibus neque
de ornatu verborum, sed de rebus ipsis – nomina enim
sunt posita secundum convenientiam primorum imposi-
torum, ut eis passiones, quae in anima sunt, ex subiectis
rebus voce vel litteris significemus primo Peri herme-
neias
29
. Sed res ipsae sunt ex necessitate naturae de quibus
est tantum scientia; quia scientia est de illis quae sunt per
se et quae aliter se habere non possunt. Accidit enim sub-
stantiae lapideae, quod nominetur lapis: quia Graece non
sic nominatur. Non tamen eidem accidit gravitas vel mo-
bilitas, quae est sua forma intrinseca vel propria passio,
quae aliter se habere non potest. Unde sacra philosophia
27
corr. ex metheurorum; cf. Aristoteles, Meteorologica
28
corr. ex impii
29
corr. ex Perihermenias
5
15
20
30
10
25