12
quiramus et ad singulas partes huius scientiae inspiciamus,
certe inveniemus, quod ignorata mathematica et qualibet
parte eius, ignorabitur quidem tota latitudo entis et eius
perfectio tota discurrentibus nobis ab arithmetica
15
inte-
gritate tamquam a parente omnium scientiarum. Qua
ignorata geometriae qualis cognitio erit? Puta trianguli vel
quadrati cum nihil aliud sint, nisi figura tribus vel quatuor
lateribus vel angulis contenta, quae omnia solo numero
compraehenduntur? Non musicae, cum nihil aliud sit
quam numerus ordinatus ad sonum. Non astrologiae,
cum nihil aliud sit, quam diversae observationes, motus
planetarum, vices temporum, annuae conversiones, di-
versi labores solis atque lunae, quae omnia solo numero
mensurantur. Non corporum caelestium, non substantia-
rum abstractarum; denique non Dei benedicti, cum et
ipse numero subiacere videatur, quatenus est unum prin-
cipium actu existens, a quo omnis multitudo, omnis boni-
tas essentialiter fluit et [A4] dependet. Ignorata etiam
geometria certe ignorabitur tota mundana moles, quae
nihil aliud est quam corpus centro et circumferentia per-
fecta terminatum. Cui etiam figurae competit motus ve-
locissimus, de quibus in libro De caelo et mundo agitur.
Ignorabitur etiam omnis longitudo, latitudo et profundi-
tas, quae sunt dimensiones ipsius corporis. Situs etiam et
locus, de quibus in De physico auditu. Ignorata etiam
musica ignorabitur animae mundi compositio. Quae se-
cundum divum Platonem est musicali harmonia compo-
sita: de qua in libro De anima maxime secundum Themi-
stium, qui hac ratione motus voluit considerationem
animae, non naturalis, sed mathematicae considerationis
esse. Qua quidem ignorata ignorabitur omnis modus
sciendi per abstractionem, qui tantum est scientificus.
Ignorata etiam astrologia, qua cognoscimus fatalia side-
5
15
20
30
10
25
15
corr. ex arithematica