16
scientiam facere. Certe, haec bene dispositus quis dicere
non potest. Quia quaecumque a concavo orbis lunae con-
tinentur, omnia sunt propter hominem secundo Physico-
rum: faciunt enim ad facultatem, ad sanitatem et ad ani-
mam. Quae omnia sola mathematica sibi vendicavit. Ad
facultatem enim quia omnes artes mechanicas continet,
quibus facultates omnes acquiruntur
21
. Ad sanitatem
etiam, quia totam medicinam continet teste Hypocrate,
medicorum semita veritatis. Medicus (inquit) si non est in
stellarum scientia perspectivus, quis in eius manibus non
confidat: quia caecus non immerito potest diffiniri. Idem
in libro De aëre et aqua. Et si ex altissimis consideraveris,
invenies astrologiam esse potissimam partem medicinae.
Albumazar in suo Introductorio maiori: astrorum cognitio
est principium medicinae. Quis enim medicorum cogno-
scet repentinam permutationem crisis, nisi astrorum co-
gnitionem habuerit? Quas omnes etiam Conciliator
differentia[rum] ciiii stellis attribuit
22
. Quis enim negare
potest luna existente veloci cursu crisim septimam ad
sextam non pervenire et eadem tarda, septimam ad octa-
vam? Quia variatis causis et effectus variabuntur. Quis
etiam sano existente homine eadem hora letali morbo
infici? Sicut et aura lenis et placida, quam tempestuosae
procellae minus momento violant atque corrumpunt. Nec
sane est recurrendum ad proprietates occultas medico-
rum, quia sunt manifestae ex stellis: teste Averroe, acerri-
mo medicorum stimulo, in fine sexti Colliget
23
, qui inse-
cutus
24
veritatem, veritate coactus dixit has proprietates
medicis occultas ex stellis esse manifestas. Unde repentini
[B1] casus, mutationes aëris, periodi diversae. Denique
quis omnia scaeva accidentia infirmi? Quis negare potest
21
corr. ex aquiruntur
22
corr. ex atribuit
23
corr. ex quoliget
24
corr. ex insequutus
5
15
20
30
10
25