18
vegetabilia humidam substantiam habentia luna crescen-
te non augeri et eadem minuta lumine non diminui. Ae-
grotantes etiam ex repletione luna crescente et ex inani-
tione ipsa deficiente infirmitatem non intendi, aucta
causa. Quis etiam negare potest moriturum morte non
violenta non mori, priusquam luna incipiat ab angulis
orientalibus descendere, quia dum ascendit et si infirmum
morientem iuvare non valet, conservat tamen ipsum;
quod in prognosticis
25
medicis astrologiam habentibus
non mediocris utilitatis atque gloriae esse solet. Ex quo
Hypocrates, Galienus et Avicenna non cessant exclamare
contra imperitos medicos mathematicam ignorantes. Facit
etiam ad animam: nonne anima ipsa cognitione sola per-
ficitur? Et hoc erit quando causas effectuum cognoscimus.
Sed maria fluxum et refluxum a luna accipiunt; mineralia
in visceribus terrae generantur, plantae et animata omnia.
Vici et civitates leges Maurorum, Chaldaeorum
26
solum a
stellis accipiunt; nativitates, periodos et statuta tempora
durationis ab eisdem habent. Quibus quidem ignoratis
cuncta convenit ignorare, quibus etiam cognitis anima
suam perfectionem habebit. Haec etiam Philosophus con-
firmat dicens, quod virtus solis et stellarum diffusa in aëre
facit omnes istas alterationes in sphaera activorum et pas-
sivorum. Quis etiam velocitatem firmamenti compraehen-
dere potest, quod in minuto horae sua velocitate terram
universam circuiret; 11411, si eadem velocitate circa su-
perficiem terrae moveretur, qua in orbe proprio? Quamvis
divus Hyeronimus multo velociorem motum ponat, ta-
men nos principem astrologiae secuti positionem eius
approbamus. Quis magnitudinem solis, qui terra maior
est clxvi et ipsa luna 6644 nisi periti astrologi? Quis reliquas
25
corr. ex pronosticis
26
corr. ex Caldeorum
5
15
20
30
10
25