42
Sed si numeri tota latitudo in continua magnitudine
continetur, etiam ipsa musica in eadem magnitudine: in
qua et ipse numerus, certe continebitur. Continet etiam
astrologiam, quae nihil aliud est, quam considerare situs
planetarum, primo per lineam rectam, quae est ipse situs
vel coniunctio planetarum adinvicem. Per figuras etiam,
quae sunt ipsi aspectus stellarum inter se, puta sextilis,
quadratus, trinus et huiusmodi, quae est ipsa geometria.
Si vero fiunt observationes temporum annuaeque con-
versiones, solis etiam atque lunae diversi labores, certe
haec omnia solo numero mensurabuntur. Cum autem
ipse numerus in quantitate continetur, astrologia etiam
in eadem continebitur. Sed cum istae partes mathemati-
cae contineant omnes alias scientias, certe multo magis
haec continebit illas, quam et suas partes. Via doctrinae
est, quod semper in ea procedimus a causis magis notis
nobis et naturae, opposito modo, quam fit in naturalibus,
in quibus innata est via nobis, ut ex notioribus nobis,
incertioribus vero naturae, procedimus ad ea, quae sunt
magis nota naturae et minus nobis. Quia ab effectu supra
causam, praeterquam in paucis, quia in duobus vel ad
plus in tribus in tota philosophia naturali et divina primo
processu demonstramus, ut in textu commenti xxiiii. se-
cundi De anima, et in De memoria et reminiscentia.
Capitulum quartum: de genere causae finalis
Intentio et utilitas idem sunt, quod et bonum acci-
piuntur pro genere causae finalis. Intentio autem est
principaliter tradere mensuras omnium magnitudinum
et secundaria intentione tradere omnia mensurabilia se-
cundum sensum iam [c2] supra dictum. Utilitas autem est,
quod habitis his dispositi erimus ad omnes scientias spe-
culativas, practicas et artes mechanicas. Dico ad scientias
speculativas rationales et reales. Rationales, quia cogno-
5
15
20
30
10
25