46
quia non est praesentis negotii
49
, cum academicos modo
convenit imitari. Ubi tamen opus fuerit, peripateticum
50
me esse utique non [C3] negabo, quia nulli dogmati in-
genium meum quandoque summittere
51
volui, sed om-
nium veritatem amans omnium veritatem secutus sum.
Sed ubi altum pelagus divi Platonis natare proposuimus,
aliqua dicemus. Qui per idem medium mathematicum
cognovit esse unum, quod in mente sua, principium esse
dixit. Quod tamen celare voluit, ne tam divina scientia
vilesceret, cui etiam sutores per viam incumbere possent,
si palam illud fecisset. Sed voluit, ut sola vi et lumine in-
tellectus agentis cum propriis speculationibus ad tantam
divinitatem et felicitatem (ut decet) quilibet pervenire
debeat. Unde quaecumque scripsit, sub illo principio ce-
lato scripsit deos tamen execrans, ut dignos tali divinitate
iuvarent invenire propositum, quo invento illud celare. In
quo quidem principio cognovit omnes quiditates relucere.
Cognovit etiam, quidnam sit prima causa, quidve secunda,
et qualiter prima causa annectitur secundis, quamquam
52
sic obscure descripsit, ut vilibus celaret artem, quos a sua
grege sic arcere voluit. Forma (inquit) est quae, cum uni-
tur materiae, corpus efficit, constans ex materia et forma,
cum vero forma separatur a materia. Deus est quiditas et
essentia simpliciter simplex, iterum in potentia informare
omnem materiam, cum summa iustitia donare partem for-
mae secundum merita materiae. Qua iustitia universum
constitutum est. Quod dupliciter considerabat: per lineam
scilicet rectam et obliquam. In rectam lineam inspiciens
inveniebat omnia esse unum: unam substantiam, unum
principium immobile. Nam sicut in lineam in rectum as-
pectam extrema a mediis non distinguuntur, ita etiam in
5
15
20
30
10
25
49
corr. ex negocii
50
corr. ex peripatheticum
51
corr. ex sumittere
52
corr. ex quam
1...,14,15,16,17,18,19,20,21,22,23 25,26,27,28,29,30,31,32,33,34,...74