64
scunt causas ultimas. Ideo etiam cognitio huius est nobi-
lior, quam tota cognitio naturalis, etiam demonstrative
habita, quia haec totam considerationem habet circa divi-
na ministeria, circa organa suae ordinatae operationis,
circa etiam praecones suae voluntatis ordinatae ab aeter-
no, quae sunt corpora caelestia; et haec eadem, sola ex-
tensione, habet considerare omnes effectus infra conca-
vum orbis lunae, scilicet quaecumque sunt in sphaera
activorum et passivorum. Haec enim est illa scientia, qua
praeterita et futura praesentia facimus. Qua cognoscimus
fatales dispositiones hominum ad mores et ad vitia. Ad
exaltationes et depressiones
65
. Ad divitias et paupertates.
Ad religionem et militiam ei oppositam. Haec est etiam
illa quae de epidemia
66
, annona, mutatione aëris, de elec-
tionibus [D3] et huiusmodi; denique de toto statu, esse,
passione et de tota fragilitate mundana. Ex quo clare li-
quere potest (secundum astrologos, philosophos et multo
clarius secundum veritatem catholicam) astra non neces-
sitare, maxime in animam intellectivam, a qua fluit nostra
libera actio. Primo secundum astrologos patet, quia frustra
essent tot libri ab eis de electionibus editi, si eligere nobis
esset negatum, sed essent omnia sub necessitate. Frustra
etiam imagines summa arte fabricandae ad sapientiam, ad
bonam et malam fortunam, ad amorem et odium, ad no-
cendum inimicis et iuvandum sibi et amicis, iuxta illud
Ptolemaei in Centiloquio verbo ix, quod vultus omnes, id
est formae vel species huius saeculi subiectae sunt vulti-
bus caelestibus; et ideo sapientes, qui imagines faciebant
stellarum introitum, in caelestes vultus inspiciebant et
tunc operabantur, quod volebant. Quae omnia cessarent
si astra necessitatem ponerent; cuius etiam oppositum
Ptolemaeus in Centiloquio dicit, scilicet sapiens domina-
5
15
20
30
10
25
65
corr. ex depraessiones
66
corr. ex Epidimia