78
Plusquam expositio. Quia totalis resolutio
in librum Elementorum Euclidis
acutissimi artium et medicinae doctoris
Federici Chrysogoni Iadertini.
Expeditus de quatuor generibus causarum pertinenti-
bus ad istam artem venio modo ad expositionem ipsius
textus libri Elementorum Euclidis. Quem intendo omni
cum diligentia explanare ad veram intentionem ipsius
Doctoris adducendo sermones per se et descendendo
ad ipsas quiditates rerum. Laborabo etiam in dictis meis
esse clarus et facilis, quo quidem processu in hac scientia
opus est. Iste igitur liber prima sui divisione [E2] secatur
in prooemium et tractatum, secunda ibi triangulum aequi-
laterum. Prima iterum in duas: in prima ponitur scientia
per diffinitionem ipsarum magnitudinum, longitudinis
tamen
71
et latitudinis. Quia de his ad decimum huius
pertractatur, quia de puncto, linea et figura et angulis. De
tertia vero dimensione, scilicet profunditate, agitur a de-
cimo infra, quia de corpore et capacitate magnitudinum.
In secunda ibi petitiones sunt: 5 ponuntur petitiones et
communes animi conceptiones. Quae apud logicos aequi-
valent ipsis dignitatibus et suppositionibus. Quae quidem
dignitates et petitiones apud mathematicos in principio
uniuscuiusque libri partialis apponi solent. Dico hae digni-
tates, quibus opus est in demonstrationibus ipsarum pro-
positionum, contentaret in quolibet libro partiali. Sed quia
prooemium Euclidis, quod habemus prae manibus, satis
indocte et inepte est traductum, quod quidem elegantissi-
me divus Boethius traduxit, ideo secundum illam traduc-
tionem illud exponemus. Quam traductionem dirigit ad
Symmachum
72
patritium, ubi tribus verbis, nec pluribus,
tria artificiose dixit, sicut convenit tanto philosopho. Primo
71
corr. ex t[antu]m
72
corr. ex Symmacum
5
15
20
30
10
25
1...,30,31,32,33,34,35,36,37,38,39 41,42,43,44,45,46,47,48,49,50,...74