68
eligunt, ut subtilissime refert Ptolemaeus in Centiloquio.
Sed quod magis est, volunt et tertio, quod quidem omni
sensui repugnat, tamen est ratio apparens, scilicet quod
intellectus et voluntas omnis necessitati subiaceant. Quia
si esset verum, quod intellectus et voluntas agerent libere,
omnes homines essent eiusdem perfectionis in accidenta-
libus, puta in doctrinis. Quia cum omnis anima sit eius-
dem perfectionis et quaerat ipso scire perfici, utique (si
non esset a stellis necessitate) quaelibet esset prudens et
sapiens, et tamen experientia oppositum attestatur, quia
maior est copia stultorum quam sapientum. Haec opinio
stoicorum his argumentis vel similibus posset confirmari.
Ad quae argumenta (licet nominales in 6. Metaphysicae
in simili materia multum laborent et magis tergiversantur,
quam solvant positionem, omnia scilicet esse sub necessi-
tate) tamen ego aliter responderem in ista materia: prius
tamen me humiliter summittens sanctae matri Ecclesiae
et veritati catholicae, cui non liceat cuique contraire. Ad
argumenta autem stoicorum et Galieni ad primum de
scorpione et opio ad ipsum hominem comparando, nego
similitudinem et dico unum: quod quaedam sunt actiones
naturales et quaedam voluntariae. Naturales omnes sunt
cum necessitate, tam illae quae sunt in non animatis,
quam animatis. Ut ignis non potest non calefacere, debite
agens applicatum passo et non impeditum, necessario
provenit actio. Sicut et lapis, extra locum suum, non
prohibitus, [D4] necessario descendet. Similiter in nobis
quae sunt naturalia, sunt cum necessitate et talia sunt
omnia, praeter illa, quae a sola voluntate dependent, ut
fuga, persecutio vel electio per voluntatem liberam. Quae
sunt opera ipsius voluntatis, quae per se nullomodo sub-
iacet necessitati, quamvis possit impediri a suis rectis
operationibus. A quo autem ipsa voluntas habet hanc li-
beram actionem? Dico, quod est suae formae et essentiae,
scilicet nulli subiacere et quod sit libera eius actio. Non
5
15
20
30
10
25
1...,25,26,27,28,29,30,31,32,33,34 36,37,38,39,40,41,42,43,44,45,...74