50
thematicae, ex consequenti aliarum scientiarum. Inquit
enim arithmetica cunctis prior est non modo, quod hanc
ille huius mundanae molis conditor Deus primam suae
rationis habuit exemplar: hinc enim quatuor elemento-
rum multitudo mutata est, hinc motus astrorum caelique
conversio et caetera. Nec ista ratio divi Boethii militat
contra me, quin debuissem exordium sumere ab Ele-
mentis Euclidis et non ab arithmetica tamquam parente
omnium scientiarum. Cuius oppositum ego supra dixi,
videlicet quod quantitas continua est parens omnium
scientiarum, ut probavi. Sed quia contradictio est idem
respectu eiusdem et eodem modo sumptum. Sed hic est
multa aequivocatio, quia ille numerus, ut est in mente
divina exemplar, et ratio vel obiectum sui intellectus, certe
sunt substantiae de mente divi Platonis, quia tam secun-
dum philosophos, [C4] quam etiam secundum veritatem
catholicam non cadit accidens in Deo. Sed iste numerus,
de quo quaerimus modo scientiam, est accidens, quia
causatus ad divisionem quantitatis continuae. Quare illo
modo accipiendo numerum, bene est prior, non solum
ista quantitate continua et discreta (quae sunt acciden-
tia), verum etiam ipsis intelligentiis secundis tempore
et natura (secundum veritatem catholicam), quamvis
secundum peripateticos non sit prioritas temporis in sub-
stantiis abstractis, quia in aeternis non prius tempore est
unum quam alterum, quamvis in illis sit ordo perfectio-
nis. Tamen de tali numero difficilis est scientia. Maxime
apud peripateticos, qui negavere Ideas Platonis, ut sunt
abstractae a singularibus. Tamen Aristoteles certe non
sensum, sed verba Platonis impugnavit. Quia tales ideae
apud Platonem sunt ipsi numeri vel rationes in mente di-
vina existentes (ut supra probatum est), quod certe neque
Aristoteles ad hunc sensum negare posset. Numeri vero
ad nostrum usum redacti sunt similitudines illorum in
mente divina existentium. Quibus in cognitionem illorum
5
15
20
30
10
25