66
bitur astris. Patet etiam secundum medicos, quia si iuvare
non possent, frustra liber secundus Avicennae De simpli-
ci Medicina, frustra eiusdem Antidotarium. Philosophus
etiam pedibus manibusque in hanc sententiam currit se-
cundo De physico auditu, sexto et nono Metaphyisicae.
Si omnia (inquit) essent sub necessitate, non esset meri-
tum neque demeritum. Frustra consilium et deliberatio.
Cuius tamen sensus et experientia oppositum attestatur.
Sed negare sensata propter rationem est debilitas intellec-
tus 8. De physico auditu. In quem errorem stoici cecide-
runt. Qui tamen fuerunt primi inventores omnia sub
necessitate ponentes, omittentes sensum et rationem se-
cuti satis apparentem, non tamen existentem (ut refert
divus Boethius in fine commenti primi tertio Peri herme-
neias
67
). Dum dicit: scorpio, quia est malus, propter vene-
num ideo est interficiendus. Et opium, quia est venenum,
ex civitate extirpandum est. Sed (inquit) quaero, a quo
habent illam malitiam? Certum est, quod a stellis. Ita et
malus homo malitiam, quam habet, est a stellis, acquisi-
tam hora suae nativitatis. Volunt et secundo vel pro opi-
nione ipsorum posset [d3] adduci et haec ratio, quod
scilicet futura accidentia sunt necessaria, quamvis respec-
tu nostrae ignorantiae causarum, quae sunt ipsae stellae,
effectus dicimus esse fortuitos. Quia (dicunt) si causae
essent nobis notae ipsorum particularium, sicut sunt no-
tae ipsorum universalium, utique et effectus particulares
essent noti, sicut sunt et universales. Quia particularia
cognoscunt solum hii, qui habent non solum cognitionem
stellarum et aliarum scientiarum, verum etiam opus est,
ut sint divino numine afflati. Scientes ex universalibus et
particularia coniicere, in quibus non sensu duce, sed vi
intellectus et recta ratione intelligentiae non errantis, ma-
gis ad hanc quam ad illam partem inclinati, veritatem
5
15
20
30
10
25
67
corr. ex perihermenias
1...,24,25,26,27,28,29,30,31,32,33 35,36,37,38,39,40,41,42,43,44,...74