86
substantia abstracta non est corpus, non est [e3] corrupti-
bilis, non est sensibilis et huiusmodi, quae omnia dicunt in
perfectam cognitionem rei et Dei benedicti; et hoc est no-
strae imperfectioni imputandum, quia nisi per sensata et
ab effectu in cognitionem procedimus, per Philosophum
textu commenti 2. primo De physico auditu. Tertio argui-
tur contra praedictam diffinitionem: quia de puncto non
datur scientia ergo neque diffinitio. Probatur sic: illud
quod non est, illius scientia non est. Sed punctum non est.
Ergo puncti scientia non est, ergo neque diffinitio. Quia
diffinitio nobis aggenerat scientiam primo Posteriorum.
Argumentum patet cum maiori primo Posteriorum textu
commenti 5. et minor arguitur. Cui nihil correspondet ex
parte rei, illud non est, quia est fantasticum et chimeri-
cum per Doctorem subtilem in universalibus: quod autem
puncto et lineae nihil correspondeat ex parte rei, patet,
quia non datur in materia, quod non sit divisibile neque
linea sine latitudine. Ergo solutio: negatur minor. Ad pro-
bationem: quando dicebatur, quod non datur punctum in
materia non divisibile: et per se
77
punctum est indivisibi-
le, dico, quod mathematica est de abstractis a materia et
intellectus agens depurat quicquid est materiale in ipso
fantasmate existente in cogitativa; et causat sibi lineam
sine latitudine, cui bene correspondet aliquid ex parte
rei, quia linea materialis, et punctum ipsam terminans.
Divisibile tamen utrumque, quia materia coniuncta ipsi
formae est causa divisibilitatis, in genere tamen causae
materialis, minus tamen principaliter, dicat divus Thomas,
quicquid sibi velit. Unde intellectui non repugnat, imo
est eius operatio ista, scilicet res materiales transferre de
ordine in ordinem et facere eas potentia intelligibiles, actu
intellectas. Et hoc erit, quando ipsas a materia depurat 3.
De anima; et abstrahentium non est mendacium secundo
77
corr. ex te
5
15
20
30
10
25
1...,34,35,36,37,38,39,40,41,42,43 45,46,47,48,49,50,51,52,53,54,...74