104
quia uterque duum aequalium laterum et angulorum. Sic
etiam de scalenone et orthogonio, qui duo sunt una spe-
cies, quamvis secundum diversam considerationem
91
sunt
duae species, quia penes considerationem angulorum et
laterum fiunt diversae denominationes triangulorum.
De figuris compositis ex triangulis tamquam
parente omnium figurarum et primo de quadrato:
Capitulum octavum
Quadratum est figura quatuor laterum et angulorum
aequalium contenta. Quadrangulum est, quod ex parte
altera longius dicitur. Est figura duum aequalium laterum
oppositorum et angulorum aequalium. Primo notandum
est, quod sicut triangulus est prima figurarum simplicis-
sima et parens omnium aliarum figurarum rectilinearum,
quia a nulla componitur, imo omnes aliae ex ipso com-
ponuntur et compositae iterum in ipsum resolvuntur. Ita
et quadratum est prima figurarum compositarum. Unitas
enim est impotentia ad multitudinem: ipsa tamen non
ponit in numerum. Dualitas vero est prima multitudo:
sic etiam triangulus est una figura simplex, irresolubilis
92
in alias figuras, in potentia tamen constituere primam
multitudinem in figura et [f3] totam reliquam latitudinem,
primam vero multitudinem, quae est ipsum quadratum,
quod est ex duobus constitutus triangulis, nono Metaphy-
sicae textu commenti 20. Quare erit quadratum prima fi-
gura composita dicens primam multitudinem, quia duos
triangulos. Pentagonum vero erit in secundo ordine, quia
componitur ex tribus triangulis et etiam resolvitur in tres
triangulos ducendo lineam de angulo in angulum, quot
modis est possibile non tamen intrinsecando lineas iam
ductas per doctrinam Campani propositione 32. primi Ele-
91
corr. ex consyderationem
92
corr. ex inresolubilis
5
15
20
30
10
25
1...,43,44,45,46,47,48,49,50,51,52 54,55,56,57,58,59,60,61,62,63,...74