116
non potest. Quia si antecedentes fuerint maiores, cum
deventum fuerit ad unitatem (ultra quam est impos-
sibilis divisio), fiet ibi status neque plures proportiones
esse poterunt: puta 8. 4. 2. 1. Sed si antecedentes fuerunt
minores, puta 1. 2. 4. 8., possibile est facere proportiones
in infinitum, quia numerus crescit in infinitum, non ta-
men dividitur in infinitum. Magnitudo vero et dividitur
et quaecumque data, adhuc maior intelligi potest. Et sic
intelligitur iste passus vel ista proportio, quae dicitur a
commutata proportione, quam etiam Euclides appellat
eversam proportionalitatem, ut in propositione 16.
96
5.
huius. Et in logica huiusmodi consequentia valet in con-
vertentibus tantum et non in consequentibus. Exemplum,
sit Socrates, risibile, equus et irrationabile. Tunc sicut se
habet Socrates ad risibile, ita equus ad irrationabile, quia
subiectum ad propriam passionem. Similiter etiam se
habebit Socrates ad equum, sicut risibile ad irrationabile,
quia duo disparata
97
, ut in commento 32. tertio De anima.
Sed dubitatur contra propositionem ultimo appositam,
scilicet quod magnitudo in infinitum et augetur et est di-
visibilis, quia non videtur esse verum, quod magnitudo
continua in infinitum possit augeri, quia daretur infinitum
[G2] in actu, quod natura universi prohibet et secundum
Philosophum aliquis intellectus bene dispositus capere
non potest maxime in magnitudine. Licet divus Thomas
ponat de mente Philosophi in octavo Physicorum a tex-
tu commenti lxxix. infra, Deum esse infiniti vigoris, et
quamvis hoc sit verum secundum veritatem et fidem ca-
tholicam, tamen, quod hoc sit ad intentionem Philosophi,
parcat mihi sua sanctitas, quia in hoc nihil ad intentionem
Philosophi dixit, quia expresse Philosophus oppositum di-
cit in textu commenti lxx. secundo Caeli. Et ibi colendissi-
mus praeceptor meus Petrus Pomponaceus contra divum
96
corr. ex 15
97
corr. ex desperata
5
15
20
30
10
25