136
5
15
20
30
10
25
– ubi enim prima est Barbara. Haec est Barbara, scilicet
quicquid praedicatur et caetera. Sed in conclusione homo
praedicatur de substantia particulariter. Ergo quicquid
praedicatur de homine, praedicatur de substantia. Sed
animal praedicatur de homine, in maiori (ut patet), ergo
animal praedicatur de substantia per regulam. Tunc ultra,
animal praedicatur de substantia: ergo quicquid praedi-
catur de animali, praedicatur de substantia per regulam:
sed ipsa substantia praedicatur de animali in minori, (ut
patet): ergo substantia praedicatur de substantia: et sic
aliqua substantia est homo: quia aliqua substantia est sub-
stantia: quod est in fine abominationis. Nunc modo liceat
nobis iterum digredi circa Aristotelem de multis specula-
bilibus ad propositum tamen applicando. Primo enim
quare Aristoteles in prima figura accepit tria elementa
scilicet a.b.c., quae adinvicem sunt contigua, inter quae est
[H2] una vocalis tantum et reliquae consonantes. In se-
cunda vero figura accepit tres consonantes et nullam
vocalem, scilicet n.m.x. ita tamen, quod inter n. extremi-
tatem maiorem et m. terminum medium nihil medium
cadit, sed sunt contigua, et tamen inter x. et m. cadit me-
dium. In tertia vero figura nullam etiam vocalem, sed
omnes consonantes accepit, videlicet p.r.s. ita tamen, quod
inter minorem extremitatem, videlicet s.r. non cadit ali-
quod elementum medium, et tamen inter maiorem extre-
mitatem et medium terminum cadit. Pro solutione huius
nostri problematis notandum est, quod Aristoteles fuit
regula in natura et quamvis in multis celaverit artem (ut
hic et in libris Peri hermeneias
102
), quam vobis una die
reserabo; ubi est tota ars resolutoria et compositiva, sine
qua non est scientia perfecta, sine qua etiam est negata
abstractio quiditatis a quiditate usque ad ultimam quidi-
tatem. Qua ignorata, si quid scimus, id certe confuse sci-
102
corr. ex Perihermenias