134
5
15
20
30
10
25
copulans extrema tripliciter potest variari. Primo vel quod
praecise sit in medio duplici mediatione, scilicet per ae-
quidistantiam inter duo extrema. Secundo, ipso situ.
Quam utramque mediationem Philosophus in capitulo iii.
primi Priorum sub aliis verbis elegantissime expraessit,
dum dixit: quando tres termini sic se [h1] habuerint, quod
medius terminus aequaliter participet utroque extremo,
qui etiam positione sit medius, et quod non sit extra ex-
tremitates, id est quod sit in eadem linea recta cum duo-
bus extremis. Et istam combinationem Aristoteles vocat
figuram primam et perfectissimam. Secunda combinatio,
vel medium variari potest, quando medium est positum
supra extremitates: cum hoc etiam, quod tale medium
magis participet maiori extremitate ita quod per has duas
conditiones differt a prima figura et a tertia. Quae talis est
scilicet quando medium est positum infra extremitates,
magis tamen participans minori extremitate, quam maio-
ri, scilicet opposito modo, quod in secunda figura medio
accidit. Unde triplicem huiuscemodi combinationem sive
medii variationem Philosophus tres figuras syllogizandi
constituit, quamvis Avicenna quartam combinationem
addere voluerit. Contra quem Averroem credo demon-
strasse in capitulo v. primi Priorum, scilicet quod per illam
quartam figuram committitur fallacia petitionis principii,
quia per eam semper concluditur, puta quod aliqua sub-
stantia est homo, quia aliqua substantia est substantia. In
qua quidem consequentia Averrois (propter sui difficulta-
tem) omnes laborant. Ideo illam vobis modo deducam:
figura quarta secundum Avicennam talis est, exempli gra-
tia: Omnis homo est animal. Omne animal est substantia.
Ergo aliqua substantia est homo. Modo probatur quod
hoc dari non potest: et primo per regulam antepraedica-
mentalem, scilicet quando alterum de altero praedicatur