138
5
15
20
30
10
25
mus. Quare Aristoteles nihil sine forti ratione dixit, sed
circa omnia fuit sollicitus. Primo enim quando accepit tria
elementa, quorum vocalis erat unum, per hoc dedit intel-
ligere figurae primae perfectionem, quia alpha Graece
significat vitam, aliae duae figurae sunt sine alpha, id est
sine vita. Ideo imperfectae quarum necessitas, id est per-
fectio et vita, non apparet, nisi prius ad primam reducan-
tur. Per illud etiam, quando accepit tria elementa sibi
contigua, significavit, quod in prima figura medium ae-
qualiter participat utroque
103
extremo, quia praedicatur et
subiicitur ita, quod est medium situ et participatione. In
secunda vero figura medium est foras vel supra extremi-
tates, quia medium in secunda praedicatur tantum. Et per
illud, quod dixit tale medium esse magis proximum maio-
ri extremitati, significavit, quod tale medium habet natu-
ram maioris extremitatis, quae semper praedicatur de
subiecto et ut sic habet rationem formae. Sed quia et me-
dium in hac figura praedicatur (quamvis non in conclu-
sione), ideo habet naturam formae, quia, quod subiicitur,
habet naturam materiae. In tertia vero figura, cum me-
dium semper subiiciatur, ideo habet naturam et conve-
nientiam et appropinquationem cum minori extremitate,
quia utrumque subiicitur. Hoc Philosophus dedit intelli-
gere per ea, quae dixit in capitulo v. primi Priorum. Qua-
re concludamus, quod prima figura est tantum perfecta
et nulla alia ratione praedicta, quae regulatur per dici de
[h2] omni et dici de nullo. Haec enim declarare volui, quia
existimo fore utilia, imo necessaria ad intelligendam in-
tentionem Philosophi in tota logica. Cuius solius est scien-
di modum praebere nobis et defendere nos a malis in
practicis et a falsis in speculativis.
FINIS LAUS DEO TRINO ET UNO.
103
corr. ex urroque
1...,60,61,62,63,64,65,66,67,68,69 71,72,73,74