118
Thomam clare demonstravit. An autem Philosophus bene
in hoc senserit, dico quod male. Tamen illud naturaliter
et per sensata Philosophus probavit, nec fides nostra est
per sensatas demonstrationes, sed sola fide credita. Quod
autem magnitudo in infinitum non possit augeri est ratio
Averrois in commento lx. tertio Physicorum, in quo su-
btiliter, imo forte in hac materia seipsum superavit. Dicit
enim, quod in ipsa divisione est processus ad nihil vel ad
imperfectum magis. Cuius causa est materia ipsa, quae
de sui natura est infinita (quatenus est privata forma). In
ipsa autem additione est ire ad formam, quae est finita et
terminata, ergo non est additio infinita. Solutionem ta-
men credo esse istam scilicet, quod illa consideratio magni
Commentatoris est secundum naturalem considerationem
et (ut sic) est verum, sed quia mathematicus distinguitur a
naturali et divino penes diversum modum considerandi.
Unde mathematicus considerat magnitudinem abstrahen-
do a materia, quia per intellectum, cui non repugnat posse
imaginari maiorem lienam quacumque data, et sic in in-
finitum. Naturalis vero considerat res ipsas in actu, quae
sunt finitae omnes: quia omnium natura constantium
terminatus est numerus, magnitudo et augmentum per
Philosophum secundo De anima textu commento xli.
In primam propositionem Euclidis
Expeditus de prooemio venio modo ad ipsum tracta-
tum digestum in xv. libros. Qui prima sui divisione secatur
in quatuor partes, secundum quod quatuor principaliter
facit. In prima enim parte, scilicet in primis quatuor li-
bris, agitur de angulis et figuris. In [g2] secunda, scilicet
in quinque libris sequentibus, agitur de proportionibus in
quantitate continua applicabiles ad quantitates discretas.
Ex qua quidem parte vulgares omnes rationes numerorum
sibi deduxerunt, puta multiplicare, dividere, et etiam ipsas
5
15
20
30
10
25