130
5
15
20
30
10
25
passiones et caetera. Tamen an hoc sit verum, scilicet quod
albedo cigni et nigredo corvi sint propriae passiones ip-
sorum? Apud me non videtur esse verum. Propterea quia
hominem bene possum intelligere, absque eo quod con-
cipiam risibile, non tamen sine risibili vel sub opposito
risibilitatis, puta rudibili. Et hoc est proprium ipsis passio-
nibus ad differentiam ipsius quiditatis, sine qua illud cuius
est quiditas non potest concipi, quia includitur in suo
conceptu formali. Cignum tamen et ipsum corvum pos-
sum sine albedine et sub opposita ratione concipere: sol-
vat Apollo. Secundo notandum est, quod cognita natura
huius trianguli, certe facile cognoscemus et figuram syllo-
gisticam et diffinitionem ipsius in primo Posteriorum.
Quam (pace hoc dixerim) certe non video, qui eam intel-
lexit. Quod bene intuentibus in ipsorum expositionibus
clare innotescere potest. Tertio, ex cognitione huius trian-
guli omnibus innotescet totus processus Aristotelis et quo
medio usus est in fabricando instrumentum syllogisticum,
sine quo non continget quemquam cognoscere se aliquid
scire. Qua autem arte vel medio Aristoteles usus est? Dico,
quod medio et arte geometrica, quia syllogismus est figu-
ra, quae figura trilatera. Figura autem et triangulus ad
geometram et non ad alium artificem spectat. Quae omnia
apparebunt ex ipsa diffinitione syllogismi in primo Prio-
rum, si primo litteram ipsius diffinitionis corruptam vitio
interpraetum vel impraessorum, bene legamus. Quae sic
legi debet: Syllogismus est oratio, in qua positis quibus-
dam aliud (dicit) quidem appositis – legi debet sic aliud
quoddam a iacentibus – ex necessitate contingit, eo quod
haec sunt. Quae quidem diffinitio syllogismi est tota in
terminis mathematicis: et nihil [H1] aliud diffinit, nisi fi-
guram triangularem, quae applicatur ad ipsum syllogi-
smum. Pro cuius evidentia sciendum est, quod apud
mathematicos termini ponuntur et magnitudines vel ipsa
1...,56,57,58,59,60,61,62,63,64,65 67,68,69,70,71,72,73,74