120
proportionalitates, quae apud ipsos regula trium nume-
rorum dicitur. In tertia vero parte, scilicet in x. (omnium
difficillima), in qua fiunt omnes resolutiones magnitudi-
num et sicut omnes artes resolvuntur in metaphysicam,
quae est finis aliarum, quia tota nostra cognitio tendit
in istum finem, scilicet in cognitionem Dei benedicti. Ita
etiam in isto x. fiunt omnes resolutiones magnitudinum,
quia quaerit radices et originem potentiae magnitudinis,
quae apud vulgares dicitur algebra
98
. In quarta et ultima
principaliter agitur de corporibus, quamvis intersectae sint
quaedam speculationes figurarum: quia de longitudine,
latitudine et capacitate ad prospectivam reducendo. Quae
quidem non minus delectabilis est, quam utilis, quoniam
bene theoricas vel ipsam artem speculativam ad praxim
reducimus per doctrinam ipsius Geber. Per hanc enim so-
lam rationem omnium visibilium quilibet reddere potest:
sive ab arte, sive a natura sint, bene maleve operata sunt,
quia naturam sicut et artem ipsam errare contingit se-
cundo Physicorum. Naturam ex peccato alicuius principii
intrinseci, artem vero ex defectu ipsius artificis male spe-
culantis vel speculationis artem in actum exercitum et in
ipsam operationem male reducentis. Quantum spectat ad
primam partem, Euclides doctrinaliter procedens summa
brevitate summaque arte, latenti tamen, hanc mirabilem
scientiam nobis tradere studuit. Primo enim naturas et
proprietates figurarum demonstrans a triangulo et non ab
alia figura exordium sumpsit, tamquam a parente omnium
figurarum; ex qua omnes componuntur et in quam omnes
compositae resolvuntur, ut satis supra dictum est. Dixi:
summa arte. Imitatus enim est ipsam naturam, in qua est
dare primum et ultimum. Quia in essentialiter ordinatis
non est procedere in infinitum, secundo Metaphysicae, et
quamvis species rerum sint in quodam numero terminato,
98
corr. ex arzibra
5
15
20
30
10
25
1...,51,52,53,54,55,56,57,58,59,60 62,63,64,65,66,67,68,69,70,71,...74