122
nobis ignoto, non tamen sunt infinitae. Per Porphyrium
in universalibus, sic etiam in figuris, est ordo essentialis.
Ergo est dare primum et secundum. Et talis est triangulus,
quia [G3] primus in natura, et quadratum erit secundum.
In secundo etiam noster Euclides est imitatus naturam
et viam doctrinae, quia semper ea, quae sunt prius nota
naturae et nobis, praeposuit et per ea demonstravit po-
sterius nota naturae et nobis. Processit enim per demon-
strationes simpliciter dantes simul esse et cognitionem,
in quibus prius sunt nobis notae causae quam effectus,
et hoc est proprium ipsis mathematicis, in quibus causae
sunt prius notae nobis et naturae, quam ipsi effectus. Pu-
ta quod triangulus habet tres angulos aequales duobus
rectis, quam quod eiusdem trianguli angulus extrinsecus
aequivalet duobus angulis intrinsecis sibi oppositis (ut in
primo Euclidis). In quam quidem speculationem, artem
et modum procedendi ipsius Euclidis video certe multos
errare. Imo Simplicius in suis praedicamentis vera dixit,
scilicet Aristotelem, quamvis in naturalibus fuerit regula in
natura, in mathematicis parum scivisse, imo in ista doctri-
na graviter errasse. Quia in capitulo xix. primi Priorum
analyticorum
99
non imitatus naturam neque istam artem
latentem, artificiosam tamen: de aequicruri probavit magis
nota per minus nota, quia per propositiones posteriores
ipsius Euclidis et etiam posteriores ipsa natura. Ex quo
inferebat Simplicius Aristotelem multo inferiorem mathe-
maticum quam naturalem philosophum extitisse. De quo
etiam inferri possum eundem in cognitione astronomica
multo inferiorem extitisse. In xiii. enimMetaphysicae circa
finem adducit auctoritatem Eudoxi et Calipi in motibus
orbium caelestium, affirmans melius esse scire, quod illi
dicunt quam nihil scire, credendum enim est unicuique in
arte propria. Et etiam de ipso idem dicere possum: cum in
99
corr. ex analecticorum
5
15
20
30
10
25
1...,52,53,54,55,56,57,58,59,60,61 63,64,65,66,67,68,69,70,71,72,...74