112
linea a.b. et
94
linea r. non aequidistant
95
. Tertium etiam
faciliter probatur, scilicet quod punctus r. est impossibile,
quod tangat lineam a.b., quamvis semper magis atque ma-
gis appropinquatur ipsi lineae a.b., quia x. punctus lineae
c.x. semper tangit lineam a.b., ergo nullus alter punctus,
[G1] puta r. per tertium suppositum, et sic patet inten-
tum scilicet, quod datur modus qualiter duas lineas rectas
super eandem superficiem in infinitum ductae, et tamen
numquam concurrere. Solutionem unusquisque quaerat.
Placuit enim mihi litem tantam propria speculatione adin-
venisse et vobis eam disputandam proposuisse.
De petitionibus et communibus animi
conceptionibus: Capitulum x.
Quia Campanus ad bonitatem doctrinae addidit unam
communem animi conceptionem, quam non video ali-
quem intelligere, quid nam sibi in illa Campanus dicere
velit; imo cum ad illam deventum est, omnes post lon-
gam titubationem supine cadunt. Quae talis est: quanta
est aliqua quantitas ad quamlibet aliam eiusdem generis,
tantam et caetera. Hoc clarum est, sed per ea quae subdit,
omnes certe involvit, scilicet hoc universaliter verum est
sive antecedentes et caetera. Quae quidem animi con-
ceptio est tota aurea et memoriae mandanda, quia facit
ad scientiam mathematicam, logicam et physicam. Unde
multas speculationes utiles ad omnes scientias ex hoc
loco possem proponere, tamen studens brevitati aliquas
adducam et eas declarabo. Primo tamen quid sibi velit
Campanus, enodabo. Sensus vero suae propositionis talis
est: quandocumque sunt plures quantitates sibi invicem
proportionales, omnes comparatae adinvicem (in eadem
coordinatione), vel etiam commutando proportiones,
5
15
20
30
10
25
94
corr. ex ex
95
corr. ex aequistant