124
libello De bona fortuna, quid nam sit bona fortuna et ho-
minem esse bene et male fortunatum, certe satis diminute
imo nihil dixit. Quia si astrologiam calluisset, certe tutius
illam materiam determinasset. Cum astrologus haec per
se consideret, ut supra demonstravimus, cum de excellen-
tia astrologiae disputaverimus.
Primum theorema Euclidis
Triangulum aequilaterum super datam lineam rectam
collocare. Sensus huius propositionis est, quod collocabi-
litas trianguli est [g3] demonstrabilis super quamcumque
lineam rectam datam. Et per ly collocabilitas trianguli
aequilateri est propria passio ipsius lineae datae, et per ly
demonstrabilis intelligo demonstrationem potissimam
dantem esse passionis simul et cognitionis, quamvis nul-
lum expositorum huius artis videam non tantum demon-
stratione potissima aliquam propositionem demonstrasse,
verum etiam neque formam syllogisticam servasse, di-
scurrentibus nobis per omnes ipsorum codices et com-
mentaria. Ex quo omnes contingit dubitare, et de facto
dubitant: non solum sublimes philosophi, verum etiam
omnes nostrae aetatis mathematici, scilicet quomodo pro-
positio Philosophi secundo Metaphysicae habet veritatem,
scilicet quod mathematicae sunt in primo gradu certitu-
dinis et hoc solum propterea, quia solis mathematicis est
demonstrare a priori, dico a priori, demonstratione potis-
sima, et tamen illis nihil est demonstratum. Ego vero, non
quia natus sum omnibus contradicere et quod nullum
praecipuum mihi habere velim, sed certe, quia compatior
huius scientiae, sine qua non contingit quempiam recte
philosophari neque aliquid perfecte scire (ut in nostra
oratione demonstravimus), et tamen supina iacet culpa
illorum, qui se in ea intromittunt absque cognitione dia-
lectica et physica, sine quibus, si quid sciunt, nesciunt se
5
15
20
30
10
25
1...,53,54,55,56,57,58,59,60,61,62 64,65,66,67,68,69,70,71,72,73,...74