108
usque in hodiernum habui solutionem. Imaginatus enim
sum unum modum, in quo possum ducere duas lineas
rectas super eandem superficiem, non aequidistantes, in
infinitum ducere, quae tamen numquam concurrere pos-
sent. Imaginatio enim mea talis est.
Sit linea recta infinita a.b. et pun-
ctus c. signatus extra lineam a.b. a
quo ducatur linea c.x. ad lineam
a.b. ita tamen, quod punctus x. li-
neae c.x. semper fluat super lineam
infinitam a.b. et punctus c. lineae c.x. sit immobilis. Sit
etiam signatus punctus in linea c.x., qui erit r. Fluat etiam
r. punctus ad fluxum x. puncti. Positis istis modo suppo-
no tria mathematicalia per se nota. Quorum primum est,
quod punctus fluens causat lineam et ad motum lineae
causatur superficies, ad motum superficiei causatur ipsum
corpus. Secundum suppositum est, quod qualitercumque
totum movetur motu uniformi, necesse est et partes mo-
veri eodem motu. Et econtra, scilicet qualiter omnes par-
tes moventur et totum eodem modo movebitur. Puta, si
corpus uniformiter movetur motu circulari vel motu recto,
dico quod et partes integrales eius speciem motus eandem
facient, quam et totum. Et econtra, si partes movebuntur
motu recto vel circulari, et totum movebitur motu recto
vel circulari, cum partes integrales nihil aliud sint, quam
ipsum totum primo Physicorum textu commenti 17. Ter-
tium suppositum est quod linea non potest tangere aliam
lineam, nisi per punctum et hoc est verum in lineis rectis.
Implicat enim contradictionem, si longitudo sine latitu-
dine tangat longitudinem sine latitudine, nisi per unum
punctum, quia secundum latitudinem non habent partem
et partem, per quas possent tangere partem et partem,
nisi per punctum, qui non habet partem et partem, ideo
est etiam indivisibilis (ut ex sua diffinitione apparet); quod
si una [f4] linea recta tangat aliam rectam plusquam per
5
15
20
30
10
25
1...,45,46,47,48,49,50,51,52,53,54 56,57,58,59,60,61,62,63,64,65,...74