90
devenerunt in artibus suis ad gradum cognitionis possibi-
lem per naturam. Et quod magnus commentator Averroes
dicit in prooemio De physico auditu, in commento 14. 3.
De anima, primo De generatione commento 38. et divus
Hieronymus illud confirmat scilicet, quod Aristoteles fuit
regula in natura, maxime in philosophia. Illud idem dici
potest de Ptolemaeo in mathematicis. At illa bestiola Gre-
gorius
80
Ariminensis disputans quaestionem de infinitate
vigoris primo Sententiarum dicit, quod Aristoteles in puris
naturalibus erravit. Idem disputans materiam de futuris
contingentibus, an in illis sit determinata veritas: aperto
ore fatetur Aristotelem errasse seclusa etiam fide catholica.
Et quamvis omnis contradictor, cum est super veritatem,
imprimis excusandus est, tamen ego nulla excusatione
praehabita contra [e4] istos nominales, partim quia iniu-
ste patribus et praeceptoribus nostris, Aristoteli scilicet
Ptolemaeo et Euclidi inverecunde contradixere, solum ut
a veritate naturali declinarent et per hoc ipsorum fatuita-
tes manifestarent, et partim, quia habeo demonstrationes
contra ipsos, quamvis colendissimus praeceptor meus
Petrus de Mantua, qui velut fidus fulgentissimus, non
solum omnes aetatis nostrae in philosophia transcendere
videatur, verum etiam ipsi Aristoteli adaequari videtur,
quia, quando vult Aristotelem, se ipsum exponentem in-
troducit. Tamen de ipso gravissime doleo, quia in quae-
stione secunda 6. Physicorum, illam opinionem Gregorii
ita approbat affirmans, quod non sunt demonstrationes
contra illam positionem Gregorii, quae talis est. Dicit enim
Gregorius in secundo Sententiarum distinctione 2. quod
per nullam potentiam finitam neque infinitam sunt danda
ista individua: puta, punctus mathematicus, cuius pars
nulla est neque linea sine latitudine neque superficies
sine profunditate, et quod ista distinguantur sola ratio-
80
corr. ex Crigorius
5
15
20
30
10
25
1...,36,37,38,39,40,41,42,43,44,45 47,48,49,50,51,52,53,54,55,56,...74