80
enim reddit auditorem benivolum promittendo utilitatem,
dum dixit: mi patrici, sum tibi facturus rem gratissimam
et utilem. Secundo attentum ponendo difficultatem,
dum dixit: quandocumque figuras geometricas obscure
prolatas tibi claras fecero. Tertio reddit docilem ponendo
ordinem dicendorum, dum dixit: Quia a diffinitione men-
surae exordium sumemus. Mensura igitur est quicquid
pondere, capacitate, longitudine, latitudine, altitudine
animoque finitur. Hic ponuntur sex genera mensurarum.
Quarum quinque sunt tantum mathematicae, sexta vero
est communis ad mathematicas et ad alias scientias. Quae
est illa, qua omnia animo finiuntur, id est ipsa anima vel
intellectus possibilis, quo fit ipsa cognitio. Diffinitionem
autem harum mensurarum divus Boethius non praemisit,
sed aliqualem descriptionem vel enumerationem ipsarum.
Quas tamen ad bonitatem doctrinae sic possem diffinire.
Mensura est ratio cognoscendi. De qua mensura multa su-
pra diximus. [e2] Ideo hic manus ab illis abstineo. Solum
tamen inferam ex isto loco (ut supra promiseram), quod
nostra expositio fuit vera, quod scilicet hic principaliter
agitur de mensura. Quia etiam primo incipit consideratio
de mensura. Et etiam ratione demonstratum est cum im-
pugnaverim omnes exponentes titulum libri, scilicet quare
dicitur liber Elementorum vel principiorum. Dicitur enim
principiorum propterea, quia mensura est principium in
omni arte et scientia. Deinde dicit ibi: Principium autem
mensurae punctum vocatur. Hoc non videtur esse verum,
quia anima, superficies, pondus, latitudo et profunditas
sunt mensurae, non tamen harum principium punctum
est. Solutio: dico quod argumentum veritatem concludit.
Tamen littera sic est intelligenda, quia in mensuris datur
quidam ordo prioritatis. Saltem
73
prioritatis naturae, maxi-
me in mensuris mathematicis: quia magnitudo secundum
5
15
20
30
10
25
73
corr. ex Saltim