92
ne et non realiter. Quia, dicit ipse, si considero aliquod
corpus per longum, erit tantum longitudo, si per longum
et latum, erit superficies, si vero per profundum, erit
corpus. Tamen in rei veritate linea, superficies et corpus
sunt idem realiter et sola ratione differunt. Quae quidem
opinio domini (ut videtis) destruit modum considerandi
per abstractionem, destruit omnes scientias et non daretur
cognitio nisi quae sensu percipimus. Contra quam opinio-
nem demonstrative videre meo facit istam consequentiam:
punctum, linea et superficies non distinguuntur realiter,
ergo mathematica est philosophia naturalis. Consequens
est falsum per Philosophum 6. Metaphysicae textu com-
menti 2. ubi distinguit mathematicam a naturali et divina.
Ergo consequentia arguitur: omnis consideratio, quae est
circa materiam secundum esse et secundum diffinitionem,
est naturalis secundo Physicorum. Sed ista consideratio
lineae et superficiei (ut non distinguuntur realiter, sed
sola ratione) est in materia secundum esse et secundum
diffinitionem, ergo mathematica est philosophia naturalis.
Confirmatur mea ratio per ea, quae unusquisque in se
experitur scilicet posse concipere lineam tantum et su-
perficiem tantum, ut [F1] supra declaravi. Praeterea patet
hoc esse verum ex ipsis diffinitionibus lineae et superfi-
ciei, quae sunt longitudines absque profunditate, quibus
diffinitionibus ipse Philosophus et omnes mathematici
utuntur in suis scientiis. Declaro modo errorem ipsorum
et causam erroris. Peccant enim per fallaciam aequivoca-
tionis, quia nesciverunt essentialia et rationes intrinsecas
et extrinsecas, penes quae distinguuntur artifices scien-
tifici; quia penes diversum modum considerandi, ut in
fine capituli praecedentis satis declaravi. Unde ille pauper
homo accepit lineam mathematicam, ut est in materia se-
cundum esse, et talis est naturalis et non mathematica,
cum tamen eam debebat accipere abstractam a materia
secundum diffinitionem non tamen secundum esse. Ad
5
15
20
30
10
25