88
Physicorum. Unde ex ipsa solutione colligitur, quod scien-
tia mathematica distinguitur a naturali et a metaphysica
penes diversum modum considerandi, qui quidem diver-
sus modus considerandi est intrinsecus ad hoc, ut scien-
tiae inter se distinguantur. Mathematicus enim abstrahit
a materia sensibili secundum diffinitionem tantum, quia
non secundum esse. Naturalis autem utraque conside-
ratione est [E4] in materia, divinus vero utroque modo
abstrahit a materia. Et cum ipsa mathematica sit scientia
realis 6. Metaphysicae, ergo non habet esse in intellectu,
sed in ipsa re extra intellectum.
De speciebus linearum: Capitulum tertium
Linea proprie principaliter a mathematico conside-
ratur et maxime a geometra: linea vero visualis ab ipso
prospectivo, quae est subalterna ipsi geometriae. Quae
sic diffinitur: linea est longitudo sine latitudine. Vel ali-
ter: linea recta est brevissima linearum, quia quaelibet
alia inter duo puncta data erit longior, quam illa recta.
Vel et tertio: linea recta est quae, si in rectum inspicia-
tur, mediae partes non eminent a duobus extremis, imo
sunt unum cum duobus punctis. Differunt tamen istae
diffinitiones inter se, quia prima est data per essentialia,
quia per genus et differentiam. Magnitudo enim est genus
ad lineam et differentia est ly sine latitudine. Duae vero
aliae diffinitiones sunt datae per extrinseca et per proprias
passiones. Sed hic insurgunt nominales cristato
78
capite
et alii doctores, Parisienses, sequaces ipsorum – quorum
princeps est Gregorius
79
Ariminensis – lacerantes, imo
destruentes totam philosophiam atque mathematicam,
nullam reverentiam exhibentes tantis philosophis, qui fue-
runt regula in natura, Aristoteli scilicet et Ptolemaeo, qui
78
corr. ex christato
79
corr. ex Cregorius
5
15
20
30
10
25
1...,35,36,37,38,39,40,41,42,43,44 46,47,48,49,50,51,52,53,54,55,...74