102
cissimae primo Coeli et Ptolemaeus in Almagestis libro
3. Ideo natura universi tali figura universum esse voluit.
Firmamentum enim tantae continentiae sub quacumque
alia figura non aequalem velocitatem servaret, ut magnus
commentator Averroes
90
subtiliter, sed satis obscure, pro-
bat hoc idem in commento 28. secundo Coeli. Notandum
secundo, quod non datur nisi unus circulus, id est una
species et sic nisi una diffinitio. In omnibus vero aliis fi-
guris sunt plures species, in aliquibus etiam infinitae in
potentia. Secundum quod infinita latera habere unam fi-
guram imaginari possumus, quia quacumque data adhuc
aliam cum pluribus lateribus imaginari possumus, quae
omnes erunt diversae species.
De generibus triangulorum: Capitulum septimum
Triangulus aequilaterus est figura tribus aequis lateri-
bus contentus. Primo notandum est, quod non sunt nisi
tres species [F3] triangulorum: isopleuros, isosceles et
scalenon. Inter quos datur analogia, quia primo dicitur
de isopleuro quam de isoscele, quia perfectior. Sed contra
divus Boethius ponit sex species: quia isopleuros, isosce-
les, scalenon, oxigonium, ambligonium et orthogonium,
ergo plures quam tres. Solutio: triangulus dupliciter con-
siderari potest: primo penes latera aequalia vel inaequalia,
secundo penes angulos: omnes aequales vel inaequales.
Et penes istam considerationem duplicem bene erunt sex
species: quia secundum primam considerationem sunt
tres species et secundum considerationem secundam
similiter aliae tres. Tamen tres secundae sola ratione dif-
ferunt a tribus primis, quia isopleuros habet tria latera
aequalia et oxigonium habet tres angulos aequales et isti
duo trianguli est unus triangulus realiter et differunt sola
ratione. Sic etiam est dicendum de isoscele et ambligonio,
5
15
20
30
10
25
90
corr. ex Averoes
1...,42,43,44,45,46,47,48,49,50,51 53,54,55,56,57,58,59,60,61,62,...74