60
in nostra musica humana reperiuntur. Videmus enim
medium nervum cum altero [D2] extremo nervo diapa-
son
63
proportionem vel symphoniam
64
constituere, taliter-
que hos nervos omni amicitia et convenientia uniri aures-
que nostras sic permulcere et animam sic disponere, quod
alter iudex scilicet auris, minime diiudicare potest ibi duas
voces proportionales esse, sed unam tantum. Et nisi esset
et alter iudex scilicet ratio, qui quidem duo iudices mutuo
se iuvant et alter alterius indiget auxilio, certe in tali etiam
humana et materiali musica nos errare contingeret. Sed
quia iste iudex ratio, scilicet quem per se non contingit
errare, videt tales nervos in dupla proportione se exceden-
tes: subduplam quidem tardius, duplam vero velocius
moveri, et duplam subduplae neque velociorem motum
tardiori coaequari posse. Quare concludit ex hoc in tali
symphonia plures esse voces, percussiones etiam plures,
quamvis tales voces sic unitas et amicas inter se aures
nostras permulcere (ut unam) nulli ambigitur. Sed quid
dicemus de illa musica caelesti, in qua non est materia
resistens formae, non violentia, non gravitas, neque levi-
tas, sed tantum est amor et desiderium uniri voluntati
divinae? Quid ergo mirum, si illa corpora caelestia (ut
divina) per Philosophum primo Caeli textu commenti 20.
organice voluntatis divinae universum conservant? Vide-
mus enim superficiem eius convexam, velocissime motam,
harmonicam proportionem servare cum eiusdem orbis
superficie concava tardissime mota cum musica per se
nihil aliud sit, nisi proportio motus velocissimi cum tar-
dissimo. Accidit enim musicae, quod in sua formali con-
sideratione eidem sonus et percussio adiuncta sit, ut in
nostra musica reperitur. Quae penitus ab illa caelesti re-
movenda est et tamen ibi musicam esse perfectissimam,
5
15
20
30
10
25
63
corr. ex dyapason
64
corr. ex simphoniam