44
scemus medium, quo Aristoteles usus est in fabricando
instrumentum syllogisticum
46
, ut infra in primo theore-
mate
47
primi Elementorum Euclidis dicemus. Ad reales
etiam scientias et speculativas erimus dispositi, quia sunt
mediae inter divinam cognitionem et naturalem duplici
mediatione. Prima, quia participat utraque cognitione se-
cundum unam differentiam in modo scilicet abstrahendi
et considerandi, quia secundum esse est in materia et
secundum
48
diffinitionem abstracta a materia. Secundo
etiam modo mediat, quia divina simpliciter est de obiecto
prius noto naturae quam nobis. Naturalis autem ordine
procedendi est de obiecto prius noto nobis, quam naturae.
Sed mathematica tam simpliciter, quam ordine proceden-
di est de prius notis nobis et naturae. Ex quo in plus se
habet secundum utramque differentiam: quam divina et
quam naturalis. Ex quo patet, quod per applicationem
est ratio cognoscendi in omni scientia, non solum nostra,
verum est etiam ratio cognoscendi ipsius intellectus di-
vini (secundum divum Boethium), quia ea ratione, qua
intelligit, eadem etiam et producit xii. Metaphysicae. Sed
ratione mathematica intelligit, ergo et producit. Et hoc
est quod divus Plato medio mathematico omnia et ipse
speculatus est et processit a causis supra effectus, sicut et
ipse Deus benedictus. Quod, si haec magis dearticulate
vellem explanare, oporteret altius repetere, ubi certe non
sensibus corporis, sed sola vi animae opus esset. Divus
Plato imitatus et Pythagora, omnis veritatis et subtilitatis
acutissimi indagatores, docentes nos res ipsas altius spe-
culari, quam philosophi naturales fecere. Qui ex sensatis
tantum in cognitionem procedentes, ad nullam tamen
cognitionem devenientes, ad quam sensus non se exten-
dit. Quorum modum philosophandi nunc relinquamus,
46
corr. ex Sylogisticum
47
corr. ex Theoreumate
48
corr. ex secundnm
5
15
20
30
10
25
1...,13,14,15,16,17,18,19,20,21,22 24,25,26,27,28,29,30,31,32,33,...74