48
ista consideratione omnia erant unum. Et si Parmenides
et Melissus sic intellexerint, quod scilicet primum princi-
pium sit unum immobile (ut credendum est), rationes,
certe, Philosophi primo De physico auditu omnes cessant,
cum in eis impugnandis in aequivocis laboraverit. Inspi-
ciens autem in lineam ex obliquo invenit multitudinem
entium, quam prima sui divisione divisit in infinitum et
finitum, actum et potentiam, quod idem est, ac in decem
praedicamenta, cum [c3] actus et potentia circuunt omne
genus finitum et terminatum. Iterum istam multitudinem
entium considerabat tripliciter, secundum quod sunt tres
modi considerandi, qui quidem constituunt tres artifices
scientificos et speculativos: mathematicum scilicet, physi-
cum atque metaphysicum. Unde iste immitatus est ipsam
naturam: quia speculatus est entia et ordinem universi
opposito modo quam naturales fecere, quia medio ma-
thematico a causis procedendo supra effectus, sicut et
ipsa natura et Deus benedictus. Sed ne videamur extra
propositum digredi, his modo finem faciamus.
Capitulum primum tractatus secundi:
de arithmeticae nobilitate
Propositum erat in secundo loco velle pertractare de
his quae utilia sunt et digna cognitu ad libros Arithme-
ticae divi Boethii pertinentia, cuius ipse est efficiens vel
a Nicomacho
53
accepit, non curo. In reliquis vero generi-
bus causarum fere eodem modo se habet cum his quae
de natura quantitatis continuae dicta sunt. Placuit enim
mihi non servare ordinem divi Boethii qui ab arithmetica
integritate ordinem sumpsit et non ab ipsa quantitate
continua. Video enim quod quantitas continua multo
maiorem ambitum, latitudinem et potentiam habet quam
ipsa arithmetica, quia est parens reliquarum partium ma-
53
corr. ex Nichomaco
5
15
20
10
30
25