56
caelesti satis pulchre digessimus, applicando illam caele-
stem, huic in nostrum usum redactae. Quod quidem
problema propositum non est vulgaris speculationis. Imo
est plenum omni speculatione. Plenum etiam omni admi-
ratione. Tamen nos aliqua dicemus, ex quibus etiam ap-
parebit iuramentum Pythagorae. Qui iurabat per quatuor.
Nam qui dicit quatuor, dicit totum, quia continet totam
latitudinem numeri actualem, ex consequenti et potentia-
lem. Sed cum musica non sit aliud, nisi numerus sonorus,
et cum omnis numerus contineatur in quaternario, certe
tota etiam harmonia continebitur in quaternario. Tunc
ultra: tota harmonia continetur in quaternario et univer-
sum continetur in harmonia, quia ab eadem est in fieri et
conservari (secundum divum Platonem) organice
60
tamen,
ergo et universum, quod est totum, in quaternario conti-
nebitur. Quod patet in numero nostro, quamvis perfectio-
ri modo, in numero in mente divina existente. Si enim
quaternarium in suas partes integrales resolvatur, puta in
unum, duo, tria et quatuor, tunc si unum duobus iunga-
mus, erunt tria. Quibus si ternarium coniungamus, scilicet
tertiam partem integralem, excrescet senarius, si vero
quartam et ultimam partem illis addamus, illico procrea-
bitur denarius numerus. Qui quidem est tota latitudo
numeri actualis, quia reliqua latitudo erit potentialis scili-
cet per solam geminationem huius denarii et eius partium
integralium. Per quam geminationem sumus in potentia
excrescere numerum maiorem quocumque dato. Qui
enim viginti dicit, his geminatum denarium dicit. Qui
autem duo de viginti dicit, his decem et [d1] octo dicit,
quod est pars integralis ipsius decem, et sic in tota reliqua
latitudine numeri dicendum est, in qua nihil aliud est,
quam decem et eius partes integrales. Quare ipsum de-
cem continet in se totam latitudinem potentialem, sed
60
corr. ex organicae
5
15
20
30
10
25
1...,19,20,21,22,23,24,25,26,27,28 30,31,32,33,34,35,36,37,38,39,...74