224
Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str. 175-235
quae praedominantur illis exhalationibus vel ab omnibus his simul invilescit
et rare fit, locumque ampliorem quaerens, latera nubis concutit, et si potens
est vi illa perrumpit, sicque fit fragor et strepidus, qui auditur et tonitruum
vocatur. Unde tonitruum aliud est debile seu parvum, aliud vehemens seu
magnum. Primum est, quando exhalatio discurrit in nube et pellitur de la­
tere in latus absque ruptura et fractione nubis, et dum fit tonitruum stridens,
vel fit ad similitudinem venti flantis per aliquod foramen et est tonitruum
simillans; vel sicut folles fabriles strepidum edit, et vocatur tonitrus sufflans.
Magnum est quando exhalatio potens fortiter et impetuose nubem rumpit,
tunc enim generatur sonus vehemens, sicut dum pannus bene compactus aut
membrana laceratur. Unde quoad alia
Quaeres primo:
Quomodo fiunt illa tonitrua, quae interdum in aere au­
diuntur nulla nube apparente?
Respondeo: quod tunc exhalatio aliqua calida et sicca a media regione
aeris reperitur et intensa aerem obviantem scindit et rumpit, sicque ali-
qualem sonum edit. Secundo, exhalatio accensa nubem rumpit versus nos,
tunc dum tonat etiam corruscat; si vero superiorem partem nubis concavum
Lunae respicientis rumpant, tunc a nobis non videntur corruscationes.
Quaeres secundo:
Quomodo ex colore nubium magna vel parva tonitrua
praesciri possunt?
Respondeo: Si tonitrui tempore nubes albescunt tunc tonitrua non sunt
timenda. Sic enim color et nubem et exhalationis copiam debilem et paucam
esse significat.
Respondeo secundo: Quando nubes sunt nigrae etiam non multum sunt
timendae, quia etiam hic color significat exhalationem esse debilem et hu­
morum magnam copiam.
Respondeo tertio: Si nubes ex nigro rubedinem quandam referant, ic­
tus, incendium et multa fulgura timenda sunt, ob magnam exhalationum ig­
nitarum copiam quae frigidum expellere conantur.
Respondeo quarto: Nubes cum nigro colore virescens est omnium pes­
sima et valde timenda; nam ob ruborem multos habet ignitos habitus, ob ni­
gredinem vaporem copiosum compensatum, ob viredinem aquam ingentem
similesque nubes grandinem et fulmina saepe saepissime effundunt; adeo-
que etc.
Quaeres tertio:
Quae sunt signa tonitruorum?
Respondeo: Si Sol ad finem veris per dies aestivos et initiales autumni
cum insolito calore in nube gravida mane aut vespere conspiciatur tunc Coe­
1...,40,41,42,43,44,45,46,47,48,49 51,52,53,54,55,56,57,58,59,60,...61