234
Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str. 175-235
mirum quia calor aquam attenuat et rarefacit, rarefacta autem magis frigori
ostium praebet et illud in se recipit.
Glacies similis grandini in hoc solum differt a grandine, quod sit glacies
congelata in aere, glacies vero in fluviis et aliis terrae locis ad cujus congela­
tionem praeter frigus requiritur etiam commixtio terrenarum exhalationum
quae multum conducunt ad congelationem.
Quaeres quinto:
Unde oriantur flumina?
Respondeo: flumina alia oriri a mari, alia vero ex vaporibus in cavernis
terrae condensatis et in aquam resolutis. Dantur etiam multae cavernae in
montibus et cavitates in quibus ex incluso aere terraeque humiditate multi
vapores generantur, condensatique in aquam resolvuntur et hinc in altissi-
mis etiam montibus reperiuntur fontium origines, qui sine dubio ex vapori­
bus montium in cavernis inclusis et condensatis generantur. Dulcedo autem
odor et ceterae qualitates, quae in aquis et fluminibus reperiuntur, vel origi-
nantur a mari indeque salsedinem trahunt, vel quia labunt terram salsam aut
olivam Ubi
Dubitabis:
Quid de aquis calidis sentiendum?
Respondeo: aquas in sinu terrae conditas calefieri a materia calida et
aestuanti, vel etiam ab ignibus per quos transeunt non aliter ac subjectis
flammis incalescunt aquae. Dantur etiam tales ignes subterranei, ut patet in
Monte Vesuvio, qui ignes evomat. Sed iterum
Dubitabis secundo:
Quo modo generentur tales ignes subterranei?
Respondeo: eos generari et inflammari ab exhalatione et spiritu in cav­
ernis incluso; qui spiritus dum in locorum angustias per antipedistasim frigo­
ris depellitur vel certe dum hac illaque exitum quaeritur, ipso attritu et con-
plicatione accenditur, talis siquidem motus non solum caloris sed etiam
flammae causa est, quando in materiam idoneam incurrit. Nutriuntur autem
ignes illi sulphuri et bitumine concurrentibus exhalationibus terrestribus; il­
lae enim materiae sunt valde accendibiles, et in montibus ac locis in quibus
tales ignes sunt bitumen et sulphur in copia invenitur; quod colligitur ex eo,
quia aquae calidae seu thermae plerumque odorem sulphureum habent. Et
haec pro vestra intelligentia sint satis dicta de meteoris.
Priredio Serafin Hrkac
1...,50,51,52,53,54,55,56,57,58,59 61