Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str.175-235
231
id provenit vel ex diversitate materiae et varietate temporis quoad frigus et
calorem, ut majori vel minori distantia temporis nubis pluviosae a terra;
nam si multum distet, parvae fiunt guttae, si parvum distet fiunt majores; vel
tandem id provenit ex majori vel minori parte nubis, quae in aquam conver­
titur; non enim tota nubes semper simul in aquam resolvitur sed per partes
quae quo majores sunt, eo et minores guttas causabunt, quo plures eo majo­
res causabunt.
Quaeres primo:
Quaenam sint signa futurae pluviae?
Respondeo: primum esse rubedinem Coeli matutinam secundum illos
versus:
Mane rubens Coelum venturos indicat imbres
Nocte rubens Coelum cras denotat esse serenum.
Secundum signum quando nigra et crassa nubes apparet supra orientem
Solem, sub quo Sol statim absconditur, quia sic Sol non praevalet contra
hanc nubem ut eam dissolvat. Si autem non absconditur, non sequitur plu­
via, quia tunc Sol praevalebit illi nubi. Tertium est, dum Sol et Luna pallidi
apparent, quod fit ob copiam vaporum copiosorum. Quartum est, flatus ven­
torum australium; sunt enim callidi et humidi. Quintum, dum vesperi supra
Solem occidentalem nubes nigra apparet, quia tunc nocte illa ob absentiam
Solis nubes illa dispergi et consumi non poterit. Sextum, ranae vehementius
cracrant quam alias soleant, dum pulices et muscae acrius pugnant, dum
aves diligentius nutrimentum quaerunt, dum hirundines proxime supra aq­
uas volant, dum anates et anseres rostris pennas purgunt seque aquis lavant,
dum vaccae Coelum aspiciunt et naribus auram captant.
Quaeres secundo:
U trum prodigiosarum pluviarum aliqua causa natu­
ralis assignari possit? U t dum sanguis, lac, lapides, ferrum, ranae, vermes,
pisces etc in pluvia cadunt subinde in terram.
Respondeo: talium rationes aliquas adferri posse. Dum enim sanguis
aut lac cadit, ratio esse potest, quia suo nimio calore ex uberibus pecudum
lac, et ex corporibus animalium, aut locis cruentatis sanguinem cum aliis va­
poribus attraxit; vel potius quia calor Solis ita vapores decoxit, ut colorem
lactis vel sanguinis praeseferant; dum carnes pluunt ratio esse potest, quod
vel sanguineae exhalationes virtute caloris ita coagulantur, ut formam carnis
induant; vel idem calor exhalationes viscosas terrestres ita coquit concurren­
tibus aliis causis ut formam carnis aquirant. Quod autem refert Albertus
Magnus integrum vitulum semel decidisse id vel magicis artibus vel ventis
tribuendum est; si enim magni venti saxa transferre possunt, quare non
etiam vitulum. Dum autem ranae, pisces, vermes, mures et alia ex putri nas­
1...,47,48,49,50,51,52,53,54,55,56 58,59,60,61