Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str.175-235
225
lum graviter tonaturum minatur. Deinde si ventus turbinosus aestate, vere
aut autumno paleas, pulverem et alia sursum inproviso obducto densis nu­
bibus Coelo rapiat, tonitrua esse proxima significat.
Quaeres quarto:
Quid significent tonitrua?
Respondeo primo: Tonitrua matutina ventos meridiana imbrem indicant.
Respondeo secundo: Tonitrua quae ultima hora diei contingunt sunt
signum ingentis tempestatis.
Respondeo tertio: Si meridie et vespere tonat aut si minus tonat quam
coruscet aquosa sunt signa; et haec signa sint tibi bene nota.
Pro secunda parte quaestionis adverte: quod fulgur sit exhalatio sicca et
callida intra nubem accensa, igneo colore tincta ex nube violenter egrediens,
parum perdurans. Haec vero tria fulgur, fulgetrum et coruscatio accidentali-
ter tantum inter se differunt, ex eo, quod fulgur perrumpat crassam nubem,
quam dum perrumpit fit tonitruum, fulgetrum vero perrumpit nubem sine
strepitu, neque est ita luminosum ac fulgur. Corruscatio est exhalatio ac­
censa sine nube, ut fit in aestate sereno Coelo, tunc enim exhalationes siccae
inflamantur et corruscant.
Quaeres quinto:
Quare semper videatur fulgur quam audiatur tonitrus?
Respondeo: id provenire ex subtilitate visus qui semper antecedit audi­
tum vel quod species visibiles per rectam lineam ferantur ad oculum; species
vero audibiles vel saltem sonus per modum girationis, unde etiam per prius
videmus aliquem seccantem v.g. ligna quam strepitum audimus. Differt au­
tem fulgur a fulmine per hoc, quod fulguris materia sit magis rara minusque
durans et minori vehementia ex nube excutitur, unde etiam per aerem dis­
pergitur et resolvitur, neque ad terram pervenit. Materia autem fulminis est
magis crassa, magnoque impetu ex nube excussa, quapropter per aerem dis­
pergitur sed ad terram descendit.
Pro tertia parte adverte: quod fulmen sit exhalatio ignita magno impetu
e nube excussa diu durans, quam concomitatur lapis ad instar Lunae. Gen­
eratur autem hoc modo exhalatio fulminea et fulminea mixta cum metelari
quadam materia in nube plerumque viridi et nigrante conglobatur ab hu­
more circumfuso et conglutinatur sicut farina in aqua infusa; deinde per in­
tensissimum colorem partim Solis et stellarum, partim per antipedistasim
condensatur et ab igne fulgureo in solidissimum corpus lapideum induratur
et accuminatur per modum lunei, eo quod humidum admixtum sicco ef­
fugere volens ad inferiora tendit, ibique reprimitur; inferiori vero parte sic­
cum conglobatur utpote densius. Hic lapis magno cum impetu dejectus om­
nia obvia scindit, dissipat atque prosternit.
1...,41,42,43,44,45,46,47,48,49,50 52,53,54,55,56,57,58,59,60,...61