Hrkac, S., Tractatus brevis in libros Aristotelis
Prilozi 59-60 (2004), str.175-235
215
etiam videtur affirmare; nam si calor et frigus possent esse simul sequeretur
subjectum esse summe callidum et non esse. Deinde Deus nequit impedire
effectum formalem formae: ergo, etc.
Respondeo: Aristotelem nullatenus potentiam Dei absolutam cogno­
visse, ideoque nihil mirum, quod eodem modo de contrariis ac de contradic­
toriis loquatur; si enim effectus formalis secundarius contrariorum per po­
tentiam absolutam impediretur, non est dubium quin ex eorum coexistentia
inferetur expulsio et non expulsio, quae sunt contradictoria. Scotus enim
tantum dicit hoc fieri non posse virtute agentis creati; ad rationem ibi posi­
tam dico quod ut subjectum dicatur non esse callidum deberet absolute ibi
non esse forma caloris; ad ultimum, distinguo a primarium, concedo a se­
cundarium, nego a et consequentiam.
Quaestio tertia: Utrum et quae elementa possint in se invicem converti?
In duplici sensu proposita agitari potest quaestio. Primo, attenta et in­
nata propria solum natura seu virtute, quam unumquodque elementum ha­
bet tam ad agendum in aliud quam ad patiendum in alio. Secundo, consid­
erando non solum praedictam virtutem, sed etiam alias omnes et circum­
stantias, a quibus praedicta elementorum virtus disponi vel juvari possit ad
agendum vel patiendum; sunt autem in duplici differentia elementa: alia
sunt simbola, alia dissimbola. Prima sunt quae in aliqua qualitate inter se
conveniunt ut aer et aqua in frigiditate. Secunda sunt illa, quae in nulla
qualitate conveniunt ut ignis, qui est siccus et callidus, et aqua quae est fri­
gida et humida. His visis
Dico:
Quodvis elementum in quodlibet aliud sive simbolum sive dissim-
bolum immediate converti potest; ita communiter philosophi cum Aristotele
contra aliquos quos alibi impugnat Mastrius ubi ante probationem
Adverte:
quod conclusio intelligenda sit in secundo sensu Quaestionis.
Deinde non debet intelligi de totali transmutatione unius elementi in aliud,
quia hoc ad ordinem Universi non pertinet, nec datur agens naturale, ut to­
tum unum elementum convertat in aliud sed tantum de partiali hoc est se­
cundum aliquam elementi partem.
Probatur: assignando causas seu circumstantias, a quibus elementum ju ­
vari potest, ut aliud in se immediate convertat. Prima est, magnitudo ele­
menti agentis et paritas patientis: ratione hujus saepe contingit, quod unum
elementum convertat in se aliud, non solum simbolum, sed etiam dissimbo-
lum, ut quando gutta aquae injicitur in magnum ignem quae immediate in
ignem convertitur; secunda est, densitas elementi agentis, et raritas con­
trarii, quod patet aliquo modo in aqua, quae magis infrigidat terram, quam
1...,31,32,33,34,35,36,37,38,39,40 42,43,44,45,46,47,48,49,50,51,...61